Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   v. O God, come to my assistance;
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   r. O Lord, make haste to help me.
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. Amen.
   Allelúia.
   
Hymnus
Ipsum nunc nobis tempus est quo voce evangélica ventúrus sponsus créditur, regni cæléstis cónditor.
Occúrrunt sanctæ vírgines óbviam tunc advéntui, gestántes claras lámpadas, magno lætántes gáudio.
Stultæ vero quæ rémanent exstínctas habent lámpadas, frustra pulsántes iánuam, clausa iam regni régia.
Nunc vigilémus sóbrii gestántes mentes spléndidas, ut veniénti Dómino digni currámus óbviam.
Dignos nos fac, rex óptime, futúri regni glória,. ut mereámur láudibus ætérnis te concínere. Amen.
Vel:
Hymnus
Vita sanctórum, via, spes salúsque, Christe, largítor probitátis atque cónditor pacis, tibi voce, sensu pángimus hymnum:
O Christ, the life of the Saints: the way and hope of salvation, the giver of uprightness and author of peace, to you with voice and mind we sing a hymn.
Cuius est virtus manifésta totum quod pii possunt, quod habent, quod ore, corde vel factis cúpiunt, amóris igne flagrántes.
Your power has been revealed: all that the holy can do, possess, desire in word, heart or deed, burning with the fire of love.
Témporum pacem, fídei tenórem, lánguidis curam veniámque lapsis, ómnibus præsta páriter beátæ múnera vitæ.
Grant peace in our day, faith preserved, health to the sick, and pardon for the fallen and to all together the gifts of a blessed life.
Æqua laus summum célebret Paréntem teque, Salvátor, pie rex, per ævum; Spíritus Sancti résonet per omnem glória mundum. Amen.
May equal praise honor the Father supreme, and you, O Savior, holy King, through the ages and may the glory of the Holy Spirit resound throughout the world. Amen.
   Ant. 1. Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.
   Ant. 1.
Psalmus 30 (31), 2-17. 20-25
Psalm 30
Afflicti supplicatio cum fiducia
Supplication of the afflicted with confidence
Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Lc 23, 46).
Father, into Your hands I commend My spirit (Lk 23:46)
I
I
   In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum; * in iustítia tua líbera me.
   
   Inclína ad me aurem tuam, * accélera, ut éruas me.
   
   Esto mihi in rupem præsídii et in domum munítam, * ut salvum me fácias.
   
   Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu * et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.
   
   Edúces me de láqueo, quem abscondérunt mihi, * quóniam tu es fortitúdo mea.
   
   In manus tuas comméndo spíritum meum; * redemísti me, Dómine, Deus veritátis.
   
   Odísti observántes vanitátes supervácuas, * ego autem in Dómino sperávi.
   
   Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, * quóniam respexísti humilitátem meam;
   
   agnovísti necessitátes ánimæ meæ, nec conclusísti me in mánibus inimíci; * statuísti in loco spatióso pedes meos.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
   Ant. Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.
   Ant.
   Ant. 2. Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.
   Ant. 2.
II
II
   Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor; conturbátus est in mæróre óculus meus, * ánima mea et venter meus.
   
   Quóniam defécit in dolóre vita mea * et anni mei in gemítibus;
   
   infirmáta est in paupertáte virtus mea, * et ossa mea contabuérunt.
   
   Apud omnes inimícos meos factus sum oppróbrium et vicínis meis valde et timor notis meis: * qui vidébant me foras, fugiébant a me.
   
   Oblivióni a corde datus sum tamquam mórtuus; * factus sum tamquam vas pérditum.
   
   Quóniam audívi vituperatiónem multórum: * horror in circúitu;
   
   in eo dum convenírent simul advérsum me, * auférre ánimam meam consiliáti sunt.
   
   Ego autem in te sperávi, Dómine; dixi: «Deus meus es tu, * in mánibus tuis sortes meæ».
   
   Eripe me de manu inimicórum meórum * et a persequéntibus me;
   
   illústra fáciem tuam super servum tuum, * salvum me fac in misericórdia tua.
   
   [Dómine, non confúndar, quóniam invocávi te; * erubéscant ímpii et obmutéscant in inférno.
   
   Muta fiant lábia dolósa, quæ loquúntur advérsus iústum protérva * in supérbia et in abusióne.]
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
   Ant. Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.
   Ant.
   Ant. 3. Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.
   Ant. 3.
III
III
   Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, * quam abscondísti timéntibus te.
   
   Perfecísti eis, qui sperant in te, * in conspéctu filiórum hóminum.
   
   Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ * a conturbatióne hóminum;
   
   próteges eos in tabernáculo * a contradictióne linguárum.
   
   Benedíctus Dóminus, * quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta.
   
   Ego autem dixi in trepidatióne mea: * «Præcísus sum a conspéctu oculórum tuórum».
   
   Verúmtamen exaudísti vocem oratiónis meæ, * dum clamárem ad te.
   
   Dilígite Dóminum, omnes sancti eius: fidéles consérvat Dóminus * et retríbuit abundánter faciéntibus supérbiam.
   
   Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, * omnes, qui sperátis in Dómino.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
   Ant. Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.
   Ant.
In primo nocturno, anno I
Incipit liber Amos prophétæ
   Verba Amos, qui fuit in pastóribus de Thécua; quæ vidit super Israel in diébus Ozíæ regis Iudæ et in diébus Ieróboam fílii Ioas regis Israel, duóbus annis ante terræmótum. Et dixit:
   
   "Dóminus de Sion rugit et de Ierúsalem dat vocem suam; et lugent páscua pastórum et exsiccátur vertex Carméli." Hæc dicit Dóminus: "Super tribus sceléribus Damásci et super quáttuor verbum non revocábo: eo quod trituráverint in plaustris férreis Gálaad, mittam ignem in domum Házæl, et devorábit ædes Bénadad; cónteram vectem Damásci et dispérdam habitatórem de Biceátaven et tenéntem sceptrum de Bétheden; et transferétur pópulus Sýriæ Cir", dicit Dóminus.
   
   Hæc dicit Dóminus: "Super tribus sceléribus Gazæ et super quáttuor verbum non revocábo: eo quod transtúlerint captivitátem perféctam, ut tráderent eam in Edom, mittam ignem in murum Gazæ, et devorábit ædes eius; dispérdam habitatórem de Azóto et tenéntem sceptrum de Ascalóne; convértam manum meam super Accaron, et períbunt réliqui Philisthinórum", dicit Dóminus Deus. Hæc dicit Dóminus: "Super tribus sceléribus Tyri et super quáttuor verbum non revocábo: eo quod tradíderint captivitátem perféctam in Edom et non sint recordáti fœderis fratrum, mittam ignem in murum Tyri, et devorábit ædes eius."
   
   Hæc dicit Dóminus: "Super tribus sceléribus Edom et super quáttuor verbum non revocábo: eo quod persecútus sit in gládio fratrem suum et violáverit misericórdiam eius et tenúerit ultra furórem suum et indignatiónem suam serváverit usque in finem, mittam ignem in Theman, et devorábit ædes Bosræ." Hæc dicit Dóminus: "Super tribus sceléribus filiórum Ammon et super quáttuor verbum non revocábo: eo quod dissecúerint prægnántes Gálaad ad dilatándum términum suum, succéndam ignem in muro Rabba, et devorábit ædes eius in ululátu in die belli et in túrbine in die procéllæ; et ibit rex eórum in captivitátem, ipse et príncipes eius simul", dicit Dóminus. Hæc dicit Dóminus: "Super tribus sceléribus Moab et super quáttuor verbum non revocábo: eo quod incénderit ossa regis Edom usque ad cínerem, mittam ignem in Moab, et devorábit ædes Caríoth, et moriétur in tumúltu Moab, in clamóre et voce tubæ; dispérdam iúdicem de médio eius et omnes príncipes eius interfíciam cum eo", dicit Dóminus.
   
   
   
In secundo nocturno, anno I
Ex Enarratiónibus sancti Augustíni epícopi in psalmos (En. in ps. 37, 14: CCL 38, 391-392)
   Ante te est omne desidérium meum. Non enim ante hómines, qui cor vidére non possunt, sed ante te est omne desidérium meum. Sit desidérium tuum ante illum; et Pater qui videt in occúlto reddet tibi. Ipsum enim desidérium tuum, orátio tua est; et si contínuum desidérium, contínua orátio. Non enim frustra dixit Apóstolus: Sine intermissióne orántes. Numquid sine intermissióne genu fléctimus, corpus prostérnimus, aut manus levámus, ut dicat: Sine intermissióne oráte? Aut si sic dícimus nos oráre, hoc puto sine intermissióne non póssumus fácere.
   
   Est ália intérior sine intermissióne orátio, quæ est desidérium. Quidquid áliud agas, si desíderas illud sábbatum, non intermíttis oráre. Si non vis intermíttere oráre, noli intermíttere desideráre. Contínuum desidérium tuum, contínua vox tua est. Tacébis, si amáre destíteris. Qui tacuérunt? De quibus dictum est: Quóniam abundávit iníquitas, refrigéscet cáritas multórum. Frigus caritátis, siléntium cordis est; flagrántia caritátis, clamor cordis est. Si semper manet cáritas, semper clamas; si semper clamas, semper desíderas; si desíderas, réquiem recordáris.
   
   Iam quale desidérium débeat esse ante óculos Dei, consídera. Numquid ut moriátur inimícus noster, quod quasi iuste optant hómines? Nam aliquándo orámus quod non debémus. Illi qui orant ut moriántur inimíci, áudiant Dóminum dicéntem: Oráte pro inimícis vestris. Non ergo hoc orent ut moriántur inimíci, sed hoc orent ut corrigántur; et mórtui erunt inimíci; iam enim corrécti, non erunt inimíci.
   
   r. A fácie furóris tui, Deus, conturbáta est omnis terra; sed tu, Dómine, miserére, * Et ne fácias consummatiónem. v. Convérte nos, Deus salutáris noster, et avérte iram tuam a nobis. * Et. v. Glória Patri. * Et.
   
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut