v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
 v. O God, come to my assistance;
 r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
 r. O Lord, make haste to help me.
 Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. Amen.
 Allelúia.
 
Hymnus
Ætérne sol, qui lúmine creáta comples ómnia, supréma lux et méntium, te corda nostra cóncinunt.
Tuo fovénte Spíritu, hic viva luminária fulsére, per quæ sæculis patent salútis sémitæ.
Quod verba missa cælitus, natíva mens quod éxhibet, per hos minístros grátiæ novo nitóre cláruit.
Horum corónæ párticeps, doctrína honéstus lúcida, hic vir beátus splénduit quem prædicámus láudibus.
Ipso favénte, quǽsumus, nobis, Deus, percúrrere da veritátis trámitem, possímus ut te cónsequi.
Præsta, Pater piíssime, Patríque compar Unice, cum Spíritu Paráclito regnans per omne sǽculum. Amen.
Almighty Father, hear our cry, Through Jesus Christ, our Lord most High, Who, with the Holy Ghost and Thee, Doth live and reign eternally.
 Ant. 1. Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
 Ant. 1.
Psalmus 102 (103)
Psalm 102 (103)
Laus miserentis Domini
Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto (Cf. Lc 1, 78).
I
I
 Bénedic, ánima mea, Dómino, * et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.
 
 Bénedic, ánima mea, Dómino, * et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
 
 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, * qui sanat omnes infirmitátes tuas;
 
 qui rédimit de intéritu vitam tuam, * qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;
 
 qui replet in bonis ætátem tuam: * renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua.
 
 Fáciens iustítias Dóminus * et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.
 
 Notas fecit vias suas Móysi, * fíliis Israel adinventiónes suas.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
 Ant. Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
 Ant.
 Ant. 2. Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.
 Ant. 2.
II
II
 Miserátor et miséricors Dóminus, * longánimis et multæ misericórdiæ.
 
 Non in perpétuum conténdet, * neque in ætérnum irascétur.
 
 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, * neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis.
 
 Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, * præváluit misericórdia eius super timéntes eum;
 
 quantum distat ortus ab occidénte, * longe fecit a nobis iniquitátes nostras.
 
 Quómodo miserétur pater filiórum, * misértus est Dóminus timéntibus se.
 
 Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, * recordátus est quóniam pulvis sumus.
 
 Homo sicut fenum dies eius, * tamquam flos agri sic efflorébit.
 
 Spirat ventus in illum, et non subsístet, * et non cognóscet eum ámplius locus eius.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
 Ant. Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.
 Ant.
 Ant. 3. Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.
 Ant. 3.
III
III
 Misericórdia autem Dómini ab ætérno † et usque in ætérnum super timéntes eum; * et iustítia illíus in fílios filiórum,
 
 in eos, qui servant testaméntum eius * et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.
 
 Dóminus in cælo parávit sedem suam, * et regnum ipsíus ómnibus dominábitur.
 
 Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, † poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus * in audiéndo vocem sermónum eius.
 
 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, * minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.
 
 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, † in omni loco dominatiónis eius. * Bénedic, ánima mea, Dómino.
 
 Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
 Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
 Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
 Ant. Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.
 Ant.
In primo nocturno, anno I)
De libro Osée prophétæ 11, 1-11
 Hæc dicit Dóminus: Cum puer esset Israel, diléxi eum et ex Ægýpto vocávi fílium meum. Quanto magis vocábam eos, tanto recessérunt a fácie mea; ipsi Báalim immolábant et simulácris sacrificábant. Et ego dirigébam gressus Ephraim, portábam eos in bráchiis meis, et nesciérunt quod curárem eos. In funículis humanitátis trahébam eos, in vínculis caritátis; et fui eis, quasi qui élevant infántem ad maxíllas suas, et declinávi ad eum, ut vescerétur.
 
 Revertétur in terram Ægýpti, et Assur ipse rex eius, quóniam noluérunt convérti. Sæviet gládius in civitátibus eius et consúmet gárrulos eius et cómedet eos propter consília eórum. Pópulus meus pendet ad prævaricándum contra me; vocant eum ad altum, sed simul non érigunt eum. Quómodo dabo te, Ephraim, tradam te, Israel? Quómodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Sebóim? Convértitur in me cor meum, simul exardéscit miserátio mea. Non fáciam furórem iræ meæ, non convértar, ut dispérdam Ephraim, quóniam Deus ego et non homo, in médio tui Sanctus et non véniam in terróre.
 
 Post Dóminum ambulábunt; quasi leo rúgiet, quia ipse rúgiet, et in tremóre accúrrent fílii ab occidénte. Et avolábunt quasi avis ex Ægýpto et quasi colúmba de terra Assýriæ; et collocábo eos in dómibus suis, dicit Dóminus.
 
 r. Díligam te, Dómine, virtus mea. * Dóminus firmaméntum meum et refúgium meum. v. Laudans invocábo Dóminum, et ab inimícis meis salvus ero. * Dóminus. v. Glória Patri. * Dóminus.
 
In secundo nocturno, anno I)
Ex Diálogo sanctæ Catharínæ Senénsis vírginis De divína Providéntia (Cap. 1, 13: ed. Ingolstadii 1583, 19-20)
 Domine mi dulcíssime, misericórdes óculos tuos ad pópulum istum gratióse convérte, páriter et ad corpus Ecclésiæ tuæ mýsticum; quia glória maior nómini tuo sancto subsequétur, parcéndo tantæ multitúdini creaturárum tuárum, quam solum de me miserábili quæ tantópere offéndi maiestátem tuam. Ego quómodo consolári possem, vidéndo me vita pérfrui, si pópulus tuus esset in morte? Et vidéndo ténebras peccatórum in peramábili Sponsa tua, ex meis deféctibus et aliárum creaturárum tuárum?
 
 Volo ígitur et pro singulári grátia peto, quod illa cáritas inæstimábilis quæ te ad creándum hóminem ad imáginem et similitúdinem tuam excitávit hoc fáciat. Quid, sive quis, óbsecro, fuit in causa, ut hóminem in tanta dignitáte locáres? Certe solus amor inæstimábilis quo creatúram tuam in temetípso respexísti, de qua fuísti "philocáptus". Sed apérte cognósco quia propter peccáti culpam iuste dignitátem amísit, in qua locáveras eam.
 
 Tu autem eódem excitátus amóre, voléndo tibi genus humánum gratióse reconciliáre, donásti nobis verbum unigéniti Fílii tui, qui vere fuit inter nos et te sequéster atque mediátor, et iustítia nostra qui punívit et in se portávit omnes iniustítias et iniquitátes nostras ex obœdiéntia quam tu Pater ætérnus iniunxísti ei, cum humanitátem nostram ipsum assúmere decrevísti. O inæstimábilis caritátis abýssus: quod est illud cor ita durum, quod in sua possit integritáte conservári, et mínime scindátur attendéndo tantam sublimitátem ad tantam profunditátem atque deiectiónem descendísse, quanta et qualis est humánitas nostra?
 
 r. Muro tuo inexpugnábili circumcínge nos, Dómine, * Et armis tuæ poténtiæ prótege nos semper; líbera, Dómine, Deus Israel, clamántes ad te. v. Erue nos in mirabílibus tuis, et da glóriam nómini tuo. * Et armis. v. Glória Patri. * Et armis.
 
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
 Dóminus vobíscum.
 
 r. Et cum spíritu tuo.
 
 Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
 
 r. Amen.
 
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
  Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.