The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (19,3-12)
   
   In illo témpore: Accessérunt ad Iesum Pharisǽi tentántes eum et dicéntes: «Licet hómini dimíttere uxórem suam quacúmque ex causa?» Qui respóndens ait: «Non legístis quia qui creávit hóminem ab inítio, másculum et féminam fecit eos, et dixit: “Propter hoc dimíttet homo patrem et matrem, et adhærébit uxóri suæ, et erunt duo in carne una”?  Itaque iam non sunt duo sed una caro. Quod ergo Deus coniúnxit, homo non séparet». Dicunt illi: «Quid ergo Móyses mandávit dari libéllum repúdii et dimíttere?» Ait illis: «Móyses ad durítiam cordis vestri permísit vobis dimíttere uxóres vestras, ab inítio autem non sic fuit. Dico autem vobis, quia quicúmque dimíserit uxórem suam, nisi ob fornicatiónem, et áliam dúxerit, mœchátur». Dicunt ei discípuli eius: «Si ita est causa hóminis cum uxóre, non expédit nubeæ». Qui dixit eis: «Non omnes cápiunt verbum istud, sed quibus datum est. Sunt enim eunúchi qui de natris útero sic nati sunt, et sunt eunúchi qui facti sunt ab hóminibus, et sunt eunúchi qui se ipsos castráverunt propter Regnum cælórum. Qui potest cápere, cápiat».
   
   
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut