Le monde attend que l'Eglise redevienne une société de louange

   v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
   v. O God, come to my assistance;
   r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
   r. O Lord, make haste to help me.
   Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. Amen.
   Allelúia.
   
Hymnus
Ætérne sol, qui lúmine creáta comples ómnia, supréma lux et méntium, te corda nostra cóncinunt.
Tuo fovénte Spíritu, hic viva luminária fulsére, per quæ sæculis patent salútis sémitæ.
Quod verba missa cælitus, natíva mens quod éxhibet, per hos minístros grátiæ novo nitóre cláruit.
Horum corónæ párticeps, doctrína honéstus lúcida, hic vir beátus splénduit quem prædicámus láudibus.
Ipso favénte, quǽsumus, nobis, Deus, percúrrere da veritátis trámitem, possímus ut te cónsequi.
Præsta, Pater piíssime, Patríque compar Unice, cum Spíritu Paráclito regnans per omne sǽculum. Amen.
Almighty Father, hear our cry, Through Jesus Christ, our Lord most High, Who, with the Holy Ghost and Thee, Doth live and reign eternally.
   Ant. 1. Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.
   Ant. 1.
Psalmus 36
Psalm 36
Sors malorum et iustorum
Fate of the evil-doers and the righteous
Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Mt 5,5)
Blessed are the humble, for they shall inherit the earth.
I
I
   Noli æmulári in malignántibus * neque zeláveris faciéntes iniquitátem,
   
   quóniam tamquam fenum velóciter aréscent * et quemádmodum herba virens décident.
   
   Spera in Dómino et fac bonitátem, * et inhabitábis terram et pascéris in fide.
   
   Delectáre in Dómino, * et dabit tibi petitiónes cordis tui.
   
   Commítte Dómino viam tuam et spera in eo, * et ipse fáciet;
   
   et edúcet quasi lumen iustítiam tuam * et iudícium tuum tamquam merídiem.
   
   Quiésce in Dómino et exspécta eum; noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua, * in hómine, qui mólitur insídias.
   
   Désine ab ira et derelínque furórem, * noli æmulári, quod vertit ad malum,
   
   quóniam qui malignántur, exterminabúntur, * sustinéntes autem Dóminum ipsi hereditábunt terram.
   
   Et adhuc pusíllum et non erit peccátor, * et quæres locum eíus et non invénies.
   
   Mansuéti autem hereditábunt terram * et delectabúntur in multitúdine pacis.
   
   Insidiábitur peccátor iústo * et stridébit super eum déntibus suis.
   
   Dóminus autem irridébit eum, * quóniam próspicit quod véniet dies eíus.
   
   Gládium evaginavérunt peccatóres, * intendérunt arcum suum,
   
   ut deíciant páuperem et ínopem, * ut trucídent recte ambulántes in via.
   
   Gládius eórum intrábit in corda ipsórum, * et arcus eórum confringétur.
   
   Mélius est módicum iústo * super divítias peccatórum multas,
   
   quóniam bráchia peccatórum conteréntur, * confírmat autem iústos Dóminus.
   
   Novit Dóminus dies immaculatórum, * et heréditas eórum in ætérnum erit.
   
   Non confundéntur in témpore malo * et in diébus famis saturabúntur.
   
   Quia peccatóres períbunt, inimíci vero Dómini ut decor campórum defícient, * quemádmodum fumus defícient.
   
   Mutuátur peccátor et non solvet, * iústus autem miserétur et tríbuet.
   
   Quia benedícti eíus hereditábunt terram, * maledícti autem eíus exterminabúntur.
   
   A Dómino gressus hóminis confirmántur, * et viam eíus volet.
   
   Cum cecíderit, non collidétur, * quia Dóminus susténtat manum eíus.
   
   Iúnior fui et sénui et non vidi iústum derelíctum * nec semen eíus quærens panem.
   
   Tota die miserétur et cómmodat, * et semen illíus in benedictióne erit.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
   Ant. Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.
   Ant.
   Ant. 2. Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.
   Ant. 2.
II
II
   Declína a malo et fac bonum, * et inhabitábis in sǽculum sǽculi,
   
   quia Dóminus amat iudícium * et non derelínquet sanctos suos.
   
   Iniústi in ætérnum disperíbunt, * et semen impiórum exterminábitur.
   
   Iústi autem hereditábunt terram * et inhabitábunt in sǽculum sǽculi super eam.
   
   Os iústi meditábitur sapiéntiam, * et lingua eíus loquétur iudícium;
   
   lex Dei eíus in corde ipsíus, * et non vacillábunt gressus eíus.
   
   Consíderat peccátor iústum * et quærit mortificáre eum;
   
   Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus eíus * nec damnábit eum, cum iudicábitur illi.
   
   Exspécta Dóminum et custódi viam eíus, et exaltábit te, ut hereditáte cápias terram; * cum exterminabúntur peccatóres, vidébis.
   
   Vidi ímpium superexaltátum * et elevátum sicut cedrum viréntem;
   
   et transívi, et ecce non erat, * et quæsívi eum, et non est invéntus.
   
   Obsérva innocéntiam et vide æquitátem, * quóniam est postéritas hómini pacífico.
   
   Iniústi autem disperíbunt simul, * postéritas impiórum exterminábitur.
   
   Salus autem iustórum a Dómino, * et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.
   
   Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos et éruet eos a peccatóribus et salvábit eos, * quia speravérunt in eo.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
   Ant. Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.
   Ant.
   Ant. 3. Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.
   Ant. 3.
III
   Os iusti meditábitur sapiéntiam, * et lingua eius loquétur iudícium;
   
   lex Dei eius in corde ipsíus, * et non vacillábunt gressus eius.
   
   Consíderat peccátor iustum * et quærit mortificáre eum;
   
   Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus eius, * nec damnábit eum, cum iudicábitur illi.
   
   Exspécta Dóminum et custódi viam eius, et exaltábit te, ut hereditáte cápias terram; * cum exterminabúntur peccatóres, vidébis.
   
   Vidi ímpium superexaltátum * et elevátum sicut cedrum viréntem;
   
   et transívit, et ecce non erat, * et quæsívi eum, et non est invéntus.
   
   Obsérva innocéntiam et vide æquitátem, * quóniam est postéritas hómini pacífico.
   
   Iniústi autem disperíbunt simul, * postéritas impiórum exterminábitur.
   
   Salus autem iustórum a Dómino, * et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.
   
   Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos et éruet eos a peccatóribus et salvábit eos, * quia speravérunt in eo.
   
   Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
   Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
   Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
   Ant. Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.
   Ant.
In primo nocturno, anno I)
De libro secúndo Regum 17, 1-2. 6-18
   Anno duodécimo Achaz regis Iudæ regnávit Osée fílius Ela in Samaría super Israel novem annis. Fecítque malum coram Dómino, sed non sicut reges Israel qui ante eum fúerant. Anno autem nono Osée cepit rex Assyriórum Samaríam et tránstulit Israel in Assur posuítque eos in Hala et iuxta Habor flúvium Gozan et in civitátibus Medórum. Factum est enim hoc, cum peccássent fílii Israel Dómino Deo suo, qui edúxerat eos de terra Ægýpti, de manu pharaónis regis Ægýpti: coluérunt deos aliénos.
   
   Et ambulavérunt iuxta ritus géntium quas consúmpserat Dóminus in conspéctu filiórum Israel et regum Israel, qui simíliter fécerant. Et offendérunt fílii Israel opéribus non rectis Dóminum Deum suum et ædificavérunt sibi excélsa in cunctis úrbibus suis a turre custódum usque ad civitátem munítam. Fecerúntque sibi lápides et palos in omni colle súblimi et subter omne lignum nemorósum et adolébant ibi in ómnibus excélsis sicut gentes quas transtúlerat Dóminus a fácie eórum; fecerúntque péssima irritántes Dóminum et coluérunt idóla immúnda, de quibus præcépit Dóminus eis, ne fácerent hoc.
   
   Testificátus est Dóminus in Israel et in Iuda per manum ómnium prophetárum et vidéntium dicens: "Revertímini a viis vestris péssimis et custodíte mandáta mea et præcépta iuxta omnem legem quam præcépi pátribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servórum meórum prophetárum." Qui non audiérunt, sed induravérunt cérvicem suam iuxta cérvicem patrum suórum qui noluérunt crédere in Dóminum Deum suum.
   
   Et abiecérunt legítima eius et pactum, quod pépigit cum pátribus eórum, et testificatiónes, quibus contestátus est eos; secutíque sunt vanitátes et vani facti sunt et secúti sunt gentes, quæ erant per circúitum eórum, super quibus præcéperat Dóminus eis ut non fácerent, sicut et illæ faciébant. Et dereliquérunt ómnia præcépta Dómini Dei sui fecerúntque sibi conflátiles duos vítulos et palum et adoravérunt univérsam milítiam cæli servierúntque Baal et consecrábant fílios suos et fílias suas per ignem; et divinatiónibus inserviébant et augúriis et tradidérunt se, ut fácerent malum coram Dómino et irritárent eum. Iratúsque est Dóminus veheménter Israel et ábstulit eos de conspéctu suo, et non remánsit nisi tribus Iudæ tantúmmodo.
   
   r. Peccávi super númerum arénæ maris, et multiplicáta sunt peccáta mea; et non sum dignus vidére altitúdinem cæli præ multitúdine iniquitátis meæ, quóniam irritávi iram tuam * Et malum coram te feci. v. Quóniam iniquitátem meam ego agnósco, et delíctum meum coram me est semper; tibi soli peccávi. * Et malum. v. Glória Patri. * Et malum.
   
In secundo nocturno, anno I)
Ex Epístulis sancti Hierónymi presbýteri (Ep. 53 ad s. Paulinum, 10-11: CSEL 54, 463-465)
   Oro te, frater caríssime, inter scriptúras vívere, istas meditári, nihil áliud nosse, nihil quærere, nonne tibi vidétur iam hic in terris regni cæléstis habitáculum? Non sum tam pétulans et hebes, ut hæc me nosse pollícear et eórum fructus in terra cápere, quórum radíces in cælo fixæ sunt; sed velle fáteor, sed eníti præ me fero: magístrum rénuens cómitem spóndeo. Peténti datur, pulsánti apéritur, quærens ínvenit. Discámus in terris, quorum nobis sciéntia persevéret in cælo.
   
   Festína, quæso te, et hæréntis in salo navículæ funem magis præcide, quam solve. Nemo renuntiatúrus sæculo bene potest véndere, quæ contémpsit, ut vénderet. Quidquid in sumptus de tuo túleris, pro lucro cómputa. Credénti totus mundus divitiárum est, infidélis autem étiam óbolo índiget. Sic vivámus quasi nihil habéntes et ómnia possidéntes. Victus atque véstitus divítiæ christianórum.
   
   Si habes in potestáte rem tuam, vende; si non habes, próice. Tollénti túnicam et pállium relinquéndum est. Scílicet, nisi tu semper recrástinans et diem de die trahens caute et pedetémptim tuas possessiúnculas vendíderis, non habet Christus, unde alat páuperes suos. Totum Deo dedit, qui se óbtulit. Apóstoli tantum navem et rétia reliquérunt; vídua duo æra mittit in gazophylácium et præfértur Crœsi divítiis. Fácile contémnit ómnia, qui se semper cógitat esse moritúrum.
   
   r. Sint lumbi vestri præcíncti et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris, * Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum quando revertátur a núptiis. v. Vigiláte ergo, quia nescítis qua hora Dóminus vester ventúrus sit. * Et vos. v. Glória Patri. * Et vos.
   
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
   Dóminus vobíscum.
   
   r. Et cum spíritu tuo.
   
   Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
   
   r. Amen.
   
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
    Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
   
Retour en haut