Die 28 octobris
1. Festum sanctórum Simónis et ludæ, Apostolórum, quorum prior Cananæus seu « Zelótes » cognominabátur; alter vero, et Thaddǽus vocátus, lacóbi fílius, in Cena novíssima Dóminum de eius manifestatióne rogávit, qui ei respóndit: « Si quis díligit me, sermónem meum servábit et Pater meus díliget eum et ad eum veniémus et mansiónem apud eum faciémus ».
2. Mogúntiæ in Gállia Bélgica, sancti Ferrútii, mártyris, qui, milítia relícta, ut libérius aptiúsque Christo servíret, martyr occubuísse fertur.
3. Apud Comum in Gállia Cisalpína, sancti Fidélis, mártyris.
4. Abulæ in Hispánia, pássio sanctórum Vincéntii, Sabínæ et Christétæ, mártyrum, qui ex Ebora Carpetanórum in hanc urbem fugiéntes crudéliter occísi sunt.
5 *. Tigérni in Aquitánia, sancti Genésii, qui albis indútus per martyrium ab hoc mundo migrásse celebrátur.
6. Ambiáni in Néustria Gálliæ, sancti Sálvii, epíscopi, a prima iuventúte stúdiis divínis déditi et integritáte morum ornáti.
7. Meldis item in Néustria, sancti Farónis, epíscopi, qui, primum regis familiáris, p'er sanctam Faram sorórem suam ad Dei servítium addúctus, uxóri suæ velum religiónis indúere persuásit, ut in clerum ipse cooptarétur, et, ad régimen pastorále vocátus, Ecclésiam largíssimis donatiónibus ex suis ditávit, parœcias eréxit monasteriáque fovit.
8 *. Annécii in Sabáudia, commemorátio sancti Germáni, abbátis, qui priorátum Tallueriánum fundávit ac rexit, solitúdinis amóre insígnis.
9. In Fujian Sinárum província, sanctórum Francísci Serrano, epíscopi, atque Ióachim Royo, Ioánnis Alcober et Francísci Díaz del Rincón, presbyterórum ex Ordine Prædicatórum, mártyrum, qui eándem fidem eádem passióne firmárunt.
10. In pago Chi-fia in Tunquíno, sancti Ioánnis Eïąt, presbyteri et mártyris, pro Christo decolláti.
11. In vico Ejutla in México, sancti Roderíci Aguilar, presbyteri et mártyris, qui, persecutióne sæviénte, a milítibus árbori suspénsus martyrium, quod desideráverat, glorióse complévit.
12 *. Alzíræ in pago Valentíno Hispániæ, beáti Salvatóris Damiáni Enguix Garés, mártyris, qui, paterfamílias, témpore persecutiónis, certámen pro fide complévit.
13 *. In vico Gilet in eódem pago Hispániæ, beáti Ioséphi Ruiz Bruixola, presbyteri et mártyris, qui in eádem tempestáte ante Deum omnipoténtem palmam victóriæ méruit gérere.
Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
r. Deo grátias.
v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
Lectio brevis (Rom 10,14.17)
Quómodo ergo invocábunt, in quem non credidérunt? Aut quómodo credent ei, quem non audiérunt? Quómodo autem áudient sine prædicánte? Ergo fides ex audítu, audítus autem per verbum Christi.
Verbum Dómini. r. Deo grátias.
Word of the Lord. r. Let us give thanks to God.
Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
May Saint Mary and all the Saints intercede for us with the Lord, that we may deserve to be helped and saved by him who lives and reigns for ever and ever. r. Amen.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
In the absence of a deacon or a priest, and in the recitation alone, it is concluded thus:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
May the Lord bless us, forbid us from all evil, and bring us to eternal life. r. Amen.
Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
And may their souls rest in peace through the mercy of God. r. Amen.
v. Ite in pace. r. Deo grátias.
v. Go in peace. r. Let us give thanks to God.
The translations proposed here have the sole purpose of a better understanding of the Latin text. They are not to be used in place of the official translations in the liturgy in the vernacular.