v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
v. O God, come to my assistance;
r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
r. O Lord, make haste to help me.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. Amen.
Allelúia.
Hymnus
O Christe, flos convállium, te láudibus extóllimus, quod hanc ornásti vírginem palmis quoque martýrii.
Hæc prudens, fortis, sápiens, fidem proféssa líbere, pro te dira supplícia excépit impertérrita.
Sic spreto mundi príncipe, tuo ditáta múnere, cruénto parta prœ́lio, ætérna tulit prǽmia.
Huius, Redémptor, méritis nos pius adde sócios, ut, mente pura, frúctibus tui fruámur sánguinis.
Iesu, tibi sit glória, qui natus es de Vírgine, cum Patre et almo Spíritu, in sempitérna sǽcula. Amen.
Jesus, to Thee be glory given, Whom erst the Virgin-Mother bore, With Father and with Holy Ghost, Through endless ages evermore.
Ant. 1. Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.
Ant. 1. The Lord alone works great wonders; His mercy is eternal.
Psalmus 135 (136)
Psalm 135 (136)
Hymnus paschalis
Easter hymn
Domini res gestas narrare laudare est (Cassiodorus ).
To recount the deeds of the Lord is to praise Him (Cassiodorus ).
I
I
Confitémini Dómino, quóniam bonus, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Celebrate the Lord, for He is good, for His mercy is everlasting.
Confitémini Deo deórum, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Praise the God of gods, for His mercy is eternal.
Confitémini Dómino dominórum, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Praise the Lord of lords, for His mercy is eternal.
Qui facit mirabília magna solus, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
To Him Who alone works great wonders, for His mercy is eternal.
Qui fecit cælos in intelléctu, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Who made the heavens wisely, for His mercy is eternal.
Qui expándit terram super aquas, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Who spread the earth over the waters, for His mercy is eternal.
Qui fecit luminária magna, *quóniam in ætérnum misericórdia eius;
Who made the great lights, for His mercy is eternal.
solem, ut præésset diéi, *quóniam in ætérnum misericórdia eius;
The sun to rule over the day, for His mercy is eternal.
lunam et stellas, ut præéssent nocti, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
The moon and the stars to rule over the night, for His mercy is eternal.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.
Ant. The Lord alone works great wonders; His mercy is eternal.
Ant. 2. Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.
Ant. 2. He brought Israel out of the midst of Egypt with a mighty hand and an outstretched arm.
II
II
Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Unto him who smote the Egyptians in their firstborn, for His mercy is eternal.
Qui edúxit Israel de médio eórum, *quóniam in ætérnum misericórdia eius;
He brought Israel out of their midst, for His mercy is everlasting.
in manu poténti et bráchio exténto, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
With a strong hand and an outstretched arm, for His mercy is eternal.
Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Unto him who divided the Red Sea in two, for His mercy is eternal.
Et tradúxit Israel per médium eius, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Who made Israel pass through, for His mercy is eternal.
Et excússit pharaónem et virtútem eius in mari Rubro, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
And he threw Pharaoh and his army into the Red Sea, for His mercy is everlasting.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.
Ant. He brought Israel out of the midst of Egypt with a mighty hand and an outstretched arm.
Ant. 3. Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.
Ant. 3. O heavens, give glory to God; it is He who has redeemed us from our enemies.
III
III
Qui tradúxit pópulum suum per desértum, * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
He led His people through the wilderness, for His mercy is eternal.
Qui percússit reges magnos, *quóniam in ætérnum misericórdia eius;
He hath struck great kings, for His mercy is eternal.
et occídit reges poténtes, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
He hath put to death mighty kings, for His mercy is eternal:
Sehon regem Amorræórum, *quóniam in ætérnum misericórdia eius;
Sehon, king of the Amorites, for His mercy is eternal;
et Og regem Basan, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
and Og king of Bashan, for His mercy is everlasting.
Et dedit terram eórum hereditátem, * quóniam in ætérnum misericórdia eius,
And he hath given their land as an inheritance, for His mercy is everlasting,
hereditátem Ísrael servo suo *,quóniam in ætérnum misericórdia eius.
as an inheritance to Israel his servant, for His mercy is eternal.
Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, * quóniam in ætérnum misericórdia eius;
Forasmuch as He remembered us in our humiliation, for His mercy is eternal;
et redémit nos ab inimícis nostris, * quóniam in ætérnum misericórdia eius.
and He hath delivered us (redeemed) from our enemies, for His mercy is eternal.
Qui dat escam omni carni, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
He giveth food to all flesh, for His mercy is eternal.
Confitémini Deo cæli, *quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Glorify the God of heaven, for His mercy is eternal.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.
Ant. O heavens, give glory to God; it is He who has redeemed us from our enemies.
In primo nocturno, anno II
De libro Isaíæ prophétæ
Væ Ariel, Ariel, cívitas quam circúmdedit David! Addite annum ad annum, sollemnitátes evolvántur; et circumvallábo Ariel, et erit mæror et mæstítia et erit mihi quasi Ariel. Et circúmdabo te quasi sphæram et iáciam contra te ággerem et muniménta ponam in obsidiónem tuam. Humiliáberis, de terra loquéris, et de púlvere vix audiétur elóquium tuum, et erit quasi pythónis de terra vox tua, et de humo elóquium tuum mussitábit.
Et erit sicut pulvis ténuis multitúdo superbórum tuórum, et sicut pálea volans multitúdo fórtium. Erítque repénte conféstim, a Dómino exercítuum visitáberis in tonítruo et commotióne terræ, magno fragóre, túrbine et tempestáte et flamma ignis devorántis. Et erit sicut sómnium visiónis noctúrnæ multitúdo ómnium géntium quæ dímicant contra Ariel, et omnes qui pugnant contra eam et contra muniménta eius et oppressóres eius.
Et sicut sómniat esúriens, et ecce cómedit, cum autem fúerit expergefáctus, vácua est ánima eius; et sicut sómniat sítiens et ecce bibit et, postquam fúerit expergefáctus, lassus adhuc sitit, et ánima eius vácua est, sic erit multitúdo ómnium géntium dimicántium contra montem Sion.
r. Ecce Dóminus véniet cum splendóre descéndens, et virtus eius cum eo, * Visitáre pópulum suum in pace, et constitúere super eum vitam sempitérnam. v. Ecce Dóminus noster cum virtúte véniet, * Visitáre. v. Glória Patri. * Visitáre pópulum.
In secundo nocturno, anno II
Ex Tractátu sancti Ambrósii epíscopi De virgínibus (Lib. 1, 5: PL 16, 194-195)
In laudatiónibus solet pátria prædicári et paréntes; ut commemoratióne auctóris dígnitas successiónis exaggerétur: ego licet laudatiónem non suscéperim virginitátis, sed expressiónem; ad rem tamen pertinére árbitror, ut quæ sit ei pátria, quis auctor, appáreat. Ac prius ubi sit pátria definiámus. Si enim ibi est pátria, ubi genitále domicílium: in cælo profécto est pátria castitátis. Itaque hic ádvena, ibi íncola est. Quid autem est cástitas virginális, nisi expers contagiónis intégritas? Atque eius auctórem quem póssumus æstimáre, nisi immaculátum Dei Fílium, cuius caro non vidit corruptiónem, divínitas non est expérta contagiónem?
Vidéte ígitur quanta virginitátis mérita sint. Christus ante vírginem, Christus ex vírgine; a Patre quidem natus ante sæcula, sed ex vírgine natus ob sæcula. Illud natúræ suæ, hoc nostræ utilitátis est. Illud erat semper, hoc vóluit. Spectáte et áliud virginitátis méritum: Christus vírginis sponsus et, si dici potest, Christus virgíneæ castitátis; virgínitas enim Christi, non virginitátis est Christus. Virgo est ergo quæ nupsit, virgo quæ nos suo útero portávit, virgo quæ génuit, virgo quæ próprio lacte nutrívit, de qua légimus: Quanta fecit virgo Ierúsalem! Non defícient de petra úbera, neque nix a Líbano, aut declinábit aqua válido vento quæ portátur.
Qualis est hæc virgo quæ Trinitátis fóntibus irrigátur: cui de petra fluunt aquæ, non defíciunt úbera, mella fundúntur? Petra autem est, iuxta Apóstolum, Christus. Ergo a Christo non defíciunt úbera, cláritas a Deo, flumen a Spíritu. Hæc est Trínitas quæ Ecclésiam suam írrigat, Pater, Christus et Spíritus. Sed et iam a matre descendámus ad fílias. De virgínibus, inquit sanctus Apóstolus, præcéptum Dómini non hábeo. Si Doctor géntium non hábuit, habére quis pótuit? Et præcéptum quidem non hábuit, sed hábuit exémplum. Non enim imperári potest virgínitas, sed optári; nam quæ supra nos sunt, in voto magis quam in magistério sunt. Sed volo vos, inquit, sine sollicitúdine esse. Nam qui sine uxóre est, sollícitus est quæ Dómini sunt, quómodo pláceat Deo.
Die 14 decembris. S. IOANNIS A CRUCE, presbyteri et Ecclesiæ doctoris. Memoria
De Communi doctorum, præter sequentia:
De Communi doctorum, præter sequentia:
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
After this the proper prayer is said straightway and without "Let us pray", with the long conclusion.
Dóminus vobíscum.
The Lord be with thee.
r. Et cum spíritu tuo.
r. And with thy spirit.
Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
May God Almighty bless thee, the Father, ✠ and the Son and the Holy Spirit.
r. Amen.
r. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Or another formula of blessing, as at Mass.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
And if we make a referral, we add the invitation:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
In the absence of a deacon or a priest, and in the recitation alone, it is concluded thus:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
May the Lord bless us, forbid us from all evil, and bring us to eternal life. r. Amen.
The translations proposed here have the sole purpose of a better understanding of the Latin text. They are not to be used in place of the official translations in the liturgy in the vernacular.