The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
  Caput 27 - QUALITER DEBEAT ABBAS SOLLICITUS ESSE CIRCA EXCOMMUNICATOS
  Omni sollicitudine curam gerat abbas circa delinquentes fratres, quia non est opus sanis medicus sed male habentibus. Et ideo uti debet omni modo ut sapiens medicus, immittere senpectas, id est seniores sapientes fratres, qui quasi secrete consolentur fratrem fluctuantem et provocent ad humilitatis satisfactionem et consolentur eum ne abundantiori tristitia absorbeatur, sed, sicut ait item apostolus, confirmetur in eo caritas et oretur pro eo ab omnibus. Magnopere enim debet sollicitudinem gerere abbas et omni sagacitate et industria currere, ne aliquam de ovibus sibi creditis perdat. Noverit enim se infirmarum curam suscepisse animarum, non super sanas tyrannidem; et metuat prophetæ comminationem per quam dicit Deus : Quod crassum videbatis adsumebatis et quod debile erat proiciebatis. Et pastoris boni pium imitetur exemplum, qui, relictis nonaginta novem ovibus in montibus, abiit unam ovem quæ erraverat quærere; cuius infirmitati in tantum conpassus est, ut eam in sacris humeris suis dignaretur inponere et sic reportare ad gregem.
  
   
   
   
   
   
   
   
   
Retour en haut