Caput 64 - DE ORDINANDO ABBATE (a)
In abbatis ordinatione illa semper consideretur ratio ut hic constituatur quem sive omnis concors congregatio secundum timorem Dei, sive etiam pars quamvis parva congregationis saniore consilio elegerit. Vitæ autem merito et sapientiæ doctrina eligatur qui ordinandus est, etiam si ultimus fuerit in ordine congregationis.
Quod si etiam omnis congregatio vitiis suis quod quidem absit consentientem personam pari consilio elegerit, et vitia ipsa aliquatenus in notitia episcopi ad cuius diœcesim pertinet locus ipse vel ad abbates aut christianos vicinos claruerint, prohibeant pravorum prævalere consensum, sed domui Dei dignum constituant dispensatorem, scientes pro hoc se recepturos mercedem bonam, si illud caste et zelo Dei faciant, sicut e diverso peccatum si neglegant.