Caput 67 - DE FRATRIBUS IN VIAM DIRECTIS
Dirigendi fratres in via omnium fratrum vel abbatis se orationi commendent, et semper ad orationem ultimam operis Dei commemoratio omnium absentum fiat. Revertentes autem de via fratres ipso die quo redeunt per omnes canonicas horas, dum expletur opus Dei, prostrati solo oratorii ab omnibus petant orationem propter excessos, ne qui forte surripuerint in via visus aut auditus malæ rei aut otiosi sermonis. Nec præsumat quisquam referre alio quæcumque foris monasterium viderit aut audierit, quia plurima destructio est.
Quod si quis præsumpserit, vindictæ regulari subiaceat. Similiter et qui præsumpserit claustra monasterii egredi vel quocumque ire vel quippiam quamvis parvum sine iussione abbatis facere.