Caput 71 - UT OBŒDIENTES SIBI SINT INVICEM
Obœdientiæ bonum non solum abbati exhibendum est ab omnibus, sed etiam sibi invicem ita obœdiant fratres, scientes per hanc obœdientiæ viam se ituros ad Deum. Præmisso ergo abbatis aut præpositorum qui ab eo constituuntur imperio, cui non permittimus privata imperia præponi, de cetero omnes iuniores prioribus suis omni caritate et sollicitudine obœdiant. Quod si quis contentiosus reperitur, corripiatur.
Si quis autem frater pro quavis minima causa ab abbate vel a quocumque priore suo corripitur quolibet modo, vel si leviter senserit animos prioris cuiuscumque contra se iratos vel commotos quamvis modice, mox sine mora tamdiu prostratus in terra ante pedes eius iaceat satisfaciens, usque dum benedictione sanetur illa commotio. Quod qui contempserit facere, aut corporali vindictæ subiaceat aut, si contumax fuerit, de monasterio expellatur.