Caput 2: Qualis debeat esse abbas (b)
Ergo cum aliquis suscipit nomen abbatis, duplici debet doctrina suis praeesse discipulis ; id est, omnia bona et sancta factis amplius quam verbis ostendere, ut capacibus discipulis mandata Domini verbis proponat ; duris vero corde et simplicio ribus, factis suis divina pracepta demonstret. Omnia vero quae discipulis docuerit esse contraria, in suis factis indicet non agenda ; ne aliis praedicans, ipse reprobus inveniatur Nequando illi dicat Deus peccanti Quare tu enarras justitias meas et assumis testamentum meum per os tuum ? Tu vero odisti disciplinam et projecisti sermones meos post te Et : Qui in fratris tui oculo festucam videbas, in tue, trabem non vidisti ?