Caput 34 - SI OMNES ÆQUALITER DEBEANT NECESSARIA ACCIPERE
Sicut scriptum est : Dividebatur singulis prout cuique opus erat.
Ubi non dicimus ut personarum quod absit acceptio sit, sed infirmitatum consideratio; ubi qui minus indiget agat Deo gratias et non contristetur, qui vero plus indiget humilietur pro infirmitate, non extollatur pro misericordia; et ita omnia membra erunt in pace. Ante omnia, ne murmurationis malum pro qualicumque causa in aliquo qualicumque verbo vel significatione appareat; quod si deprehensus fuerit, districtiori disciplinæ subdatur.