Die 14 iulii
1. Sancti Camílli de Lellis, presbyteri, qui, prope Theánum in Aprútio natus, iam inde ab adulescéntia rem militárem secútus et ad sǽculi vítia pronus, tandem convérsus in inserviéndo infírmis in nosocomío insanabílium sicut ipsi Christo magnópere enísus est et, sacerdótio auctus, Romæ fundaménta iecit Congregatiónis Clericórum Regulárium infírmis ministrántium.
2. Bríxiæ in Venétia, sancti Optatiárii, epíscopi, qui epístulas synódicas de fide cathólica in Incarnatiónem ab Eusébio epíscopo Mediolanénsi ad sanctum Leónem papam missas subscrípsit.
3 *. Sonégiæ in Brabántia Austrásiæ, sancti Vincéntii seu Madelgárii, qui, uxóre sancta Valdetrúde consentiénte, vitam monásticam ampléxus est et duo monastéria condidísse fertur.
4. Davéntriæ in Frísia, sancti Marchélmi, presbyteri et mónachi, qui, anglus génere, sancti Willibrórdi ab infántia discípulus fuit et labórum pro Christo patratórum sócius.
5 *. In loco Stáry Hynsperk prope Egram in Bohémia, beáti Hroznátæ, mártyris, qui, cóniuge et fílio mórtuis, aulam ducis reliquísse et cœnóbium Teplénse Præmonstraténsium ingréssus esse, cuius iura deféndens a prædónibus captus esse et fame conféctus ad mortem perdúctus dícitur.
6 *. Verónæ in Venétia, sanctæ Tuscánæ, quæ, cóniuge mórtuo, ómnia bona sua dedit paupéribus et in Ordine Sancti Ioánnis Hierosolymitáni infírmos curáre numquam déstitit.
7 *. Fulgínii in Umbria, beátæ Angelínæ de Marsciáno, quæ, vídua, quinquagínta ámplius annos tantum in servítium Dei et proximórum utilitátem impéndit et Tertiariárum Franciscanárum religiónis in claustris degéntium inítium fecit pro puéllis instituéndis.
8 *. Valéntiæ in Hispánia, beáti Gásparis de Bono, presbyteri ex Ordine Minimórum, qui arma terréni príncipis deséruit pro Christi Regis milítia et domus provínciæ hispánæ Ordinis zelo, prudéntia et caritáte rexit.
9. Limæ in Perúvia, sancti Francísci Solano, presbyteri ex Ordine Fratrum Minórum, qui pro animárum salúte per Américæ Meridionális regiónes longe latéque peragrávit et prædicatióne ac signis omnes curas ad pópulos indos ipsósque colónos hispános novitátem vitæ christiánæ docéndos cóntulit.
10 *. Londínii in Anglia, beáti Richárdi Langhorne, mártyris, qui, clarus iurisperítus, sub Cárolo rege Secúndo proditiónis insimulátus, cápite damnátus est et Tybúrni patíbulo réddidit spíritum.
11 *. In loco Cerecca-Ghebaba in Æthiópia, beáti Ghebre Michǽlis, presbyteri e Congregatióne Missiónis et mártyris, qui semper in stúdiis et oratióne veram fidem quæsívit et tandem in unitátem Ecclésiæ ingréssus est, quaprópter cárceres, dein itínera cum milítibus, pédibus caténa onerátis, trédecim menses passus est, donec flagéllis, siti ac fame conféctus óbiit.
12. In urbe Xangong in Sinárum Hebei província, sancti Ioánnis Wang Guixin, mártyris, qui in persecutióne sectatórum « Yihetuan» pótius pro Christo mori máluit quam fœdári étiarri levi mendácio.
Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
r. Deo grátias.
v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
Lectio brevis (Eccli 44,2.13-15)
Multam glóriam fecit Dóminus, magnificéntiam suam a sǽculo. Usque in ætérnum manet semen eórum, et glória eórum non derelinquétur. Córpora ipsórum in pace sepúlta sunt, et nomen eórum vivit in generatiónem et generatiónem; sapiéntiam ipsórum narrent pópuli, et laudem eórum núntiet ecclésia.
Verbum Dómini. r. Deo grátias.
Word of the Lord. r. Let us give thanks to God.
Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
May Saint Mary and all the Saints intercede for us with the Lord, that we may deserve to be helped and saved by him who lives and reigns for ever and ever. r. Amen.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
In the absence of a deacon or a priest, and in the recitation alone, it is concluded thus:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
May the Lord bless us, forbid us from all evil, and bring us to eternal life. r. Amen.
Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
And may their souls rest in peace through the mercy of God. r. Amen.
v. Ite in pace. r. Deo grátias.
v. Go in peace. r. Let us give thanks to God.
The translations proposed here have the sole purpose of a better understanding of the Latin text. They are not to be used in place of the official translations in the liturgy in the vernacular.