The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
  Caput 38 - DE EBDOMADARIO LECTORE
  Mensis fratrum lectio deesse non debet, nec fortuito casu qui arripuerit codicem legere ibi, sed lecturus tota ebdomada dominica ingrediatur. Qui ingrediens post missas et communionem petat ab omnibus pro se orari, ut avertat ab ipso Deus spiritum elationis, et dicatur hic versus in oratorio tertio ab omnibus, ipso tamen incipiente : Domine, labia mea aperies, et os meum adnuntiabit laudem tuam; et sic accepta benedictione ingrediatur ad legendum. Et summum fiat silentium, ut nullius mussitatio vel vox nisi solius legentis ibi audiatur. Quæ vero necessaria sunt comedentibus et bibentibus sic sibi vicissim ministrent fratres ut nullus indigeat petere aliquid; si quid tamen opus fuerit, sonitu cuiuscumque signi potius petatur quam voce. Nec præsumat ibi aliquis de ipsa lectione aut aliunde quicquam requirere, ne detur occasio; nisi forte prior pro ædificatione voluerit aliquid breviter dicere. Frater autem lector ebdomadarius accipiat mixtum priusquam incipiat legere, propter communionem sanctam, et ne forte grave sit ei ieiunium sustinere. Postea autem cum coquinæ ebdomadariis et servitoribus reficiat. Fratres autem non per ordinem legant aut cantent, sed qui ædificant audientes.
  
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
   
Retour en haut