Die 21 iulii
1. Sancti Lauréntii de Brundúsio, presbyteri et Ecclésiæ doctóris, qui, inter Fratres Minóres Capuccínos adscríptus, prædicándi múnere in Európæ regiónibus indefésse functus est, turn pro Ecclésiæ defensióne advérsus infidéles, turn in reconciliándis princípibus, turn in Ordinis sui moderatióne, ómnia múnera explens simplicitáte et humilitáte. Die vero vigésimo secúndo iúlii Ulyssipóne in Lusitánia óbiit.
2. Massíliæ in Província Gálliæ, sancti Victóris, mártyris.
3. Apud Emesam in Syria, sancti Simeónis, cognoménto Sali, qui, a Spíritu divíno motus, stultus pro Christo et ignóbilis apud hómines habéri cupívit. Item, commemorátio sancti Ioánnis, eremítæ, qui trigínta fere annos sócius fuit sancti Simeónis in peregrinatióne sancta et in erémo apud Aspháltitem lacum.
4. Romæ, commemorátio sanctæ Praxédis, sub cuius nómine cclesia Deo dicáta est in Esquilíno.
5. Argentoráti in Burgúndia, sancti Arbogásti, epíscopi.
6 *. In salo ante Rupifórtium ad oram Gálliæ in squalóre navis ad áncoras constitútæ, beáti Gabriélis Pergaud, presbyteri et mártyris, qui, canónicus reguláris Belli Loci in pago Briocénsi, propter sacerdótium témpore gállicæ perturbatiónis ex abbátia expúlsus est et, in captivitátem tráditus, contagióne corréptus martyrio coronátus est.
7. Apud Namibian prope Zangpingguan in Sinis, sancti Alberíci Crescitelli, presbyteri e Pontifício Institúto pro Missiónibus éxteris et mártyris, qui, in persecutióne sectatórum « Yihetuan ›), acérrime fere ad mortem percússus, sequénti die ligátis pédibus per callem sílice stratum ad flumen raptátus, ibi minútim concísus et tandem decollátus, martyrio coronátus est.
8. In itínere versus Daining apud lomnienínam urberri Mebei provínciæ item in Sinis, pássio sancti ‘Ioséphi Wang Yumei, mártyris in eádem persecutióne.
Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
r. Deo grátias.
v. Pretiósa in conspéctu Dómini, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
r. Mors sanctórum eius, (T.P. Allelúia.)
Lectio brevis (Eccli 44,2.13-15)
Multam glóriam fecit Dóminus, magnificéntiam suam a sǽculo. Usque in ætérnum manet semen eórum, et glória eórum non derelinquétur. Córpora ipsórum in pace sepúlta sunt, et nomen eórum vivit in generatiónem et generatiónem; sapiéntiam ipsórum narrent pópuli, et laudem eórum núntiet ecclésia.
Verbum Dómini. r. Deo grátias.
Word of the Lord. r. Let us give thanks to God.
Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum. r. Amen.
May Saint Mary and all the Saints intercede for us with the Lord, that we may deserve to be helped and saved by him who lives and reigns for ever and ever. r. Amen.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
In the absence of a deacon or a priest, and in the recitation alone, it is concluded thus:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
May the Lord bless us, forbid us from all evil, and bring us to eternal life. r. Amen.
Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. r. Amen.
And may their souls rest in peace through the mercy of God. r. Amen.
v. Ite in pace. r. Deo grátias.
v. Go in peace. r. Let us give thanks to God.
The translations proposed here have the sole purpose of a better understanding of the Latin text. They are not to be used in place of the official translations in the liturgy in the vernacular.