The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
  Caput 44 - DE HIS QUI EXCOMMUNICANTUR, QUOMODO SATISFACIANT
  Qui pro gravibus culpis ab oratorio et a mensa excommunicantur, hora qua opus Dei in oratorio percelebratur, ante fores oratorii prostratus iaceat nihil dicens, nisi tantum posito in terra capite, pronus omnium de oratorio exeuntium pedibus; et hoc tamdiu faciat usque dum abbas iudicaverit satisfactum esse. Qui dum iussus ab abbate venerit, volvat se ipsius abbatis deinde omnium vestigiis ut orent pro ipso, et tunc, si iusserit abbas, recipiatur in choro vel in ordine quo abbas decreverit; ita sane ut psalmum aut lectionem vel aliud quid non præsumat in oratorio inponere nisi iterum abbas iubeat; et omnibus horis, dum perconpletur opus Dei, proiciat se in terra in loco quo stat, et sic satisfaciat usque dum ei iubeat iterum abbas ut quiescat iam ab hac satisfactione. Qui vero pro levibus culpis excommunicantur tantum a mensa, in oratorio satisfaciant usque ad iussionem abbatis; hoc perficiant usque dum benedicat et dicat : Sufficit.
  
   
   
   
   
   
Retour en haut