The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

Sabbato 23 Maii 2026, Hebdomada VII Paschæ,
   Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum (13,18-23)
   
   In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Vos ergo audíte parábolam seminántis. Omnis, qui audit verbum regni et non intéllegit, venit Malus et rapit, quod seminátum est in corde eíus; hic est, qui secus viam seminátus est. Qui autem supra petrósa seminátus est, hic est, qui verbum audit et contínuo cum gáudio áccipit illud, non habet autem in se radícem, sed est temporális; facta autem tribulatióne vel persecutióne propter verbum, contínuo scandalizátur. Qui autem est seminátus in spinis, hic est, qui verbum audit, et sollicitúdo sǽculi et fallácia divitiárum súffocat verbum, et sine fructu effícitur. Qui vero in terra bona seminátus est, hic est, qui audit verbum et intéllegit et fructum affert et facit áliud quidem centum, áliud autem sexagínta, porro áliud trigínta.”
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut