Caput 64 - DE ORDINANDO ABBATE (b)
Ordinatus autem abbas cogitet semper quale onus suscepit et cui redditurus est rationem vilicationis suæ, sciatque sibi oportere prodesse magis quam præesse. Oportet ergo eum esse doctum lege divina, ut sciat et sit unde proferat nova et vetera, castum, sobrium, misericordem, et semper superexaltet misericordiam iudicio, ut idem ipse consequatur. Oderit vitia, diligat fratres. In ipsa autem correptione prudenter agat et ne quid nimis, ne dum nimis eradere cupit æruginem frangatur vas; suamque fragilitatem semper suspectus sit, memineritque calamum quassatum non conterendum.
In quibus non dicimus ut permittat nutriri vitia, sed prudenter et cum caritate ea amputet, ut viderit cuique expedire sicut iam diximus, et studeat plus amari quam timeri.
Non sit turbulentus et anxius, non sit nimius et obstinatus, non sit zelotipus et nimis suspiciosus, quia numquam requiescit; in ipsis imperiis suis providus et consideratus, et sive secundum Deum sive secundum sæculum sit opera quam iniungit, discernat et temperet, cogitans discretionem sancti Iacob dicentis : Si greges meos plus in ambulando fecero laborare, morientur cuncti una die. Hæc ergo aliaque testimonia discretionis matris virtutum sumens, sic omnia temperet ut sit et fortes quod cupiant et infirmi non refugiant.
Et præcipue ut præsentem regulam in omnibus conservet, ut dum bene ministraverit audiat a Domino quod servus bonus qui erogavit triticum conservis suis in tempore suo : Amen dico vobis, ait, super omnia bona sua constituit eum.