The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
  v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
  v. O God, come to my assistance;
  r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
  r. O Lord, make haste to help me.
  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
  Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. Amen.
  Allelúia.
  
  Hymnus
   Christe, pastórum caput atque princeps, géstiens huius celebráre festum, débitas sacro pia turba psallit cármine laudes.
  pro papa:
  Quas oves déderas, ovíle orbis ut totus fíeret sacrátum, hic tuo nutu pósitus suprémo cúlmine rexit.
  pro episcopo:
  Strénuum bello púgilem supérni chrísmatis pleno tuus unxit intus Spíritus dono, posuítque sanctam páscere gentem.
  pro presbytero:
  Hunc tibi eléctum fáciens minístrum ac sacerdótem sócians, dedísti dux ut astaret pópulo fidélis ac bonus altor.
   Hic gregis ductor fuit atque forma, lux erat cæco, mísero levámen, próvidus cunctis pater omnibúsque ómnia factus.
   Christe, qui sanctis méritam corónam reddis in cælis, dócili magístrum fac sequi vita, similíque tandem fine potíri.
   Æqua laus summum célebret Paréntem teque, Salvátor, pie rex, per ævum; Spíritus Sancti résonet per omnem glória mundum.
  Ant. 1. Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.
  Ant. 1. Incline Thine ear unto me, O Lord, and deliver me.
  Psalmus 30 (31), 2-17. 20-25
Psalm 30
  Afflicti supplicatio cum fiducia
Supplication of the afflicted with confidence
  Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Lc 23, 46).
Father, into Your hands I commend My spirit (Lk 23:46)
  I
I
  In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum; * in iustítia tua líbera me.
  I have hoped in Thou, Lord; that I should never be confounded; in Thy righteousness, deliver me.
  Inclína ad me aurem tuam, * accélera, ut éruas me.
  Incline thy ear unto me; Make haste to deliver me. Be me a protective God and a house of refuge, * that Thou may save me.
  Esto mihi in rupem præsídii et in domum munítam, * ut salvum me fácias.
  For Thou art my strength and refuge, and for Thy Name's sake Thou shalt lead me and feed me.
  Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu * et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.
  Thou shalt rescue me from this snare that they have hidden against me, for Thou art my protector.
  Edúces me de láqueo, quem abscondérunt mihi, * quóniam tu es fortitúdo mea.
  I commend my soul into Thy hands; Thou hast redeemed me, Lord, God of truth.
  In manus tuas comméndo spíritum meum; * redemísti me, Dómine, Deus veritátis.
  Thou hate those who cling without any fruit to vain things.
  Odísti observántes vanitátes supervácuas, * ego autem in Dómino sperávi.
  As for me, I have put my hope in the Lord. I will leap for joy and gladness in Thy mercy.
  Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, * quóniam respexísti humilitátem meam;
  For Thou hast looked upon my humbled state; Thou hast saved my soul from anguish.
  agnovísti necessitátes ánimæ meæ, nec conclusísti me in mánibus inimíci; * statuísti in loco spatióso pedes meos.
  And Thou didst not deliver me into the hands of the enemy; Thou put my feet out to sea.
  Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
  Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
  As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
  Ant. Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.
  Ant. Incline Thine ear unto me, O Lord, and deliver me.
  Ant. 2. Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.
  Ant. 2. Illumine, Lord, Thy face upon Thy servant.
  II
II
  Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor; conturbátus est in mæróre óculus meus, * ánima mea et venter meus.
  Have mercy on me, Lord, for I am very afflicted; my eye, my soul, and my bowels are troubled with anger.
  Quóniam defécit in dolóre vita mea * et anni mei in gemítibus;
  For my life is consumed in pain, and my years in groaning.
  infirmáta est in paupertáte virtus mea, * et ossa mea contabuérunt.
  My strength has been weakened by poverty, and my bones are shaken.
  Apud omnes inimícos meos factus sum oppróbrium et vicínis meis valde et timor notis meis: * qui vidébant me foras, fugiébant a me.
  More than all my enemies, I have become an object of reproach, especially to my neighbors, and the terror of those who know me.
  Oblivióni a corde datus sum tamquam mórtuus; * factus sum tamquam vas pérditum.
  Those who saw me outside fled from me. I have been forgotten by hearts, like a dead man.
  Quóniam audívi vituperatiónem multórum: * horror in circúitu;
  I have been like a broken vessel; for I have heard the insulting words of those who live around.
  in eo dum convenírent simul advérsum me, * auférre ánimam meam consiliáti sunt.
  When they gathered together against me, they held a council to take my life.
  Ego autem in te sperávi, Dómine; dixi: «Deus meus es tu, * in mánibus tuis sortes meæ».
  But I have hoped in Thee, Lord. I said, "Thou art my God;
  Eripe me de manu inimicórum meórum * et a persequéntibus me;
  my destinies are in Thy hands. Snatch me from the hand of my enemies and persecutors.
  illústra fáciem tuam super servum tuum, * salvum me fac in misericórdia tua.
  Let Thy face shine on Thy servant; save me by Thy mercy.
  [Dómine, non confúndar, quóniam invocávi te; * erubéscant ímpii et obmutéscant in inférno.
  [Lord, let me not be confounded, for I have called upon Thou. Let the ungodly be ashamed and led into hell; let deceitful lips become dumb,
  Muta fiant lábia dolósa, quæ loquúntur advérsus iústum protérva * in supérbia et in abusióne.]
  they who pronounce iniquity against the righteous, with pride and insolence.]
  Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
  Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
  As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
  Ant. Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.
  Ant. Illumine, Lord, Thy face upon Thy servant.
  Ant. 3. Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.
  Ant. 3. Blessed be the Lord, for He hath shown me His mercy.
  III
III
  Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, * quam abscondísti timéntibus te.
  How great, O Lord, is the abundance of Thy meekness, which Thou hast set up for those who fear Thou!
  Perfecísti eis, qui sperant in te, * in conspéctu filiórum hóminum.
  Thou exercise it against those who hope in Thou, in the sight of the children of men.
  Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ * a conturbatióne hóminum;
  Thou shalt hide them in the secret of Thy face, safe from the tumult of men.
  próteges eos in tabernáculo * a contradictióne linguárum.
  Thou shalt protect them in Thy tabernacle from tongues that attack them.
  Benedíctus Dóminus, * quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta.
  Blessed be the Lord, for He hath shown His mercy unto me in a fortified city.
  Ego autem dixi in trepidatióne mea: * «Præcísus sum a conspéctu oculórum tuórum».
  As for me, I said in the transport of my spirit: I have been rejected from before Thy eyes.
  Verúmtamen exaudísti vocem oratiónis meæ, * dum clamárem ad te.
  That is wherefore Thou heardest the voice of my prayer when I cried out to Thou.
  Dilígite Dóminum, omnes sancti eius: fidéles consérvat Dóminus * et retríbuit abundánter faciéntibus supérbiam.
  Love the Lord, all of thee His saints; for the Lord will seek the truth, and He shall punish widely those who give themselves up to pride.
  Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, * omnes, qui sperátis in Dómino.
  Be courageous, and let thy hearts be strengthened, all thou who hope in the Lord.
  Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
  Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
  Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
  As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
  Ant. Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.
  Ant. Blessed be the Lord, for He hath shown me His mercy.
  In primo nocturno, anno I
  Incipit liber Apocalýpsis beáti Ioánnis apóstoli 1, 1-20
  Apocalýpsis Iesu Christi, quam dedit illi Deus palam fácere servis suis, quæ opórtet fíeri cito, et significávit mittens per ángelum suum servo suo Ioánni qui testificátus est verbum Dei et testimónium Iesu Christi, quæcúmque vidit. Beátus, qui legit et qui áudiunt verba prophetíæ et servant ea quæ in ea scripta sunt; tempus enim prope est.
  
  Ioánnes septem ecclésiis, quæ sunt in Asia: Grátia vobis et pax ab eo qui est et qui erat et qui ventúrus est, et a septem spirítibus qui in conspéctu throni eius sunt, et ab Iesu Christo qui est testis fidélis, primogénitus mortuórum et princeps regum terræ. Ei qui díligit nos et solvit nos a peccátis nostris in sánguine suo et fecit nos regnum, sacerdótes Deo et Patri suo, ipsi glória et impérium in sæcula sæculórum. Amen.
  
  Ecce venit cum núbibus, et vidébit eum omnis óculus et qui eum pupugérunt, et plangent se super eum omnes tribus terræ. Etiam, amen. Ego sum Alpha et Omega, dicit Dóminus Deus, qui est et qui erat et qui ventúrus est, Omnípotens. Ego Ioánnes, frater vester et párticeps in tribulatióne et regno et patiéntia in Iesu, fui in ínsula, quæ appellátur Patmos, propter verbum Dei et testimónium Iesu. Fui in spíritu in domínica die et audívi post me vocem magnam tamquam tubæ dicéntis: «Quod vides, scribe in libro et mitte septem ecclésiis: Ephesum et Smyrnam et Pérgamum et Thyatíram et Sardis et Philadelphíam et Laodicíam. » Et convérsus sum, ut vidérem vocem, quæ loquebátur mecum; et convérsus vidi septem candelábra áurea et in médio candelabrórum quasi Fílium hóminis, vestítum podére et præcínctum ad mamíllas zonam áuream; caput autem eius et capílli erant cándidi tamquam lana alba, tamquam nix, et óculi eius velut flamma ignis, et pedes eius símiles orichálco sicut in camíno ardénti, et vox illíus tamquam vox aquárum multárum, et habébat in déxtera manu sua stellas septem, et de ore eius gládius anceps acútus exíbat, et fácies eius sicut sol lucet in virtúte sua.
  
  Et cum vidíssem eum, cécidi ad pedes eius tamquam mórtuus; et pósuit déxteram suam super me dicens: «Noli timére! Ego sum primus et novíssimus, et vivens et fui mórtuus et ecce sum vivens in sæcula sæculórum et hábeo claves mortis et inférni. Scribe ergo, quæ vidísti et quæ sunt et quæ opórtet fíeri post hæc. Mystérium septem stellárum, quas vidísti ad déxteram meam, et septem candelábra áurea: septem stellæ ángeli sunt septem ecclesiárum, et candelábra septem septem ecclésiæ sunt. »
  
  r. Surréxit pastor bonus, qui pósuit ánimam suam pro óvibus suis, * Et pro suo grege mori dignátus est, allelúia, allelúia, allelúia. v. Surréxit Dóminus de sepúlcro, qui pro nobis pepéndit in ligno. * Et. v. Glória Patri. * Et.
  
  In secundo nocturno, anno I
  Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ (Sermo 56, 4-5: SC 74, 113-114)
  Quia hostem géneris humáni latébat consílium misericórdiæ Dei, et oppósito carnis velámine Deus in Christo mundum sibi reconcílians tegebátur: pérstitit in eum fúrere, in quo nihil suum póterat inveníre. Nam et malignitáti eius hoc magis potuísset prodésse si párceret, et se ab effusióne eius sánguinis abstinéret, per quem ómnium erat solvénda captívitas, et reparánda libértas. Sed lucem ténebræ non comprehendérunt, nec mendax cæcitas sapiéntiam pótuit veritátis inspícere.
  
  Ténuit ítaque dispósitam mansuetúdo patiéntiam, et cohíbita famulántium sibi angelicárum virtúte legiónum, hausit cálicem dolóris et mortis, totúmque supplícium tránstulit in triúmphum. Victi sunt erróres, subáctæ sunt potestátes, accépit novum mundus exórdium: ut damnáta generátio non obésset, quibus salvándis regenerátio subveníret.
  
  Transiérunt vétera, et ecce facta sunt ómnia nova; universórum enim in Christo credéntium et in sancto Spíritu renatórum, per ipsum et cum ipso una est et passiónis socíetas et resurrectiónis ætérnitas, dicénte Apóstolo: Mórtui enim estis, et vita vestra abscóndita est cum Christo in Deo. Cum autem Christus apparúerit vita vestra, tunc et vos apparébitis cum ipso in glória. In hac ígitur spe, dilectíssimi, constitúti, omnes diáboli cavéte versútias, qui non solum per carnis concupiscéntias, nec per corpóreas tantum insidiátur illécebras, sed inter ipsa quoque sémina fídei spargens zizánia falsitátum, veritátis studet violáre cultúram, ut quos non potúerit corrúmpere malis áctibus, ímpiis subvértat erróribus.
  
  r. Expurgáte vetus ferméntum, ut sitis nova conspársio; étenim Pascha nostrum immolátus est Christus: * Itaque epulémur in Dómino, allelúia. v. Non in ferménto malítiæ et nequítiæ, sed in ázymis sinceritátis et veritátis. * Itaque epulémur. v. Glória Patri. * Itaque epulémur.
  
  Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
After this the proper prayer is said straightway and without "Let us pray", with the long conclusion.
  Dóminus vobíscum.
  The Lord be with thee.
  r. Et cum spíritu tuo.
  r. And with thy spirit.
  Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
  May God Almighty bless thee, the Father, ✠ and the Son and the Holy Spirit.
  r. Amen.
  r. Amen.
  Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Or another formula of blessing, as at Mass.
  Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
And if we make a referral, we add the invitation:
  Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
In the absence of a deacon or a priest, and in the recitation alone, it is concluded thus:
   Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
  May the Lord bless us, forbid us from all evil, and bring us to eternal life. r. Amen.
The translations proposed here have the sole purpose of a better understanding of the Latin text. They are not to be used in place of the official translations in the liturgy in the vernacular.
Retour en haut