Vitetur in monasterio omnis præsumptionis occasio; atque constituimus ut nulli liceat quemquam fratrum suorum excommunicare aut cædere, nisi cui potestas ab abbate data fuerit. Peccantes autem coram omnibus arguantur ut ceteri metum habeant. Infantum vero usque quindecim annorum ætates disciplinæ diligentia ab omnibus et custodia sit; sed et hoc cum omni mensura et ratione.
Nam in fortiori ætate qui præsumit aliquatenus sine præcepto abbatis vel in ipsis infantibus sine discretione exarserit, disciplinæ regulari subiaceat, quia scriptum est : Quod tibi non vis fieri, alio ne feceris.
Natus est in oppido Cuet, in Gallia, anno 1803; inter clericos adscriptus, munus pastorale per paucos annos exercuit. Societatem Mariæ ingressus, ad evangelizandam Oceaniam profectus est. Multis difficultatibus præpeditus, nonnullos tamen ad fidem convertit, quare a sicariis in odium fidei occisus est in insula Futuna anno 1841.
@
vel: S. Ludovici Mariæ Grignion de Montfort, presbyteri.
Natus in vico Montfort in Britannia Minore et Parisiis sacerdotio initiatus, Ludovicus Maria Grignion, a Clemente Papa Undecimo missionarius apostolicus renuntiatus, partes Galliæ occidentales peragravit, evangelizando mysterium Sapientiæ æternæ, Christum incarnatum et crucifixum, viam sanctitatis ad Iesum per Mariam docendo, operi suo consocians presbyteros, fratres et, una cum beata Maria Ludovica Trichet, sorores. In civitate Saint-Laurent-sur-Sèvre, dioecesis Lucionensis, die 28 aprilis 1716 obiit, plurima relinquens scripta, præsertim de mariali spiritualitate.
@
Liturgia horárum secúndum cursum :
monásticum (Antiphonale monásticum 2009 cum cantu)
sæculáris (Liturgia Horárum 1985 sine cantu)
sæculáris (Antiphonale romanum OCO 2015 cum cantu)
You are about to download the liturgical content formatted as an A4 landscape PDF booklet.
The document is automatically imposed as a 4-page folded signature with headers, liturgical page numbering (Page X / Y), two-column Latin/translation alignment, and clean notation scores.
Printing instructions: Print in double-sided (duplex) mode with short-edge binding (flip on short edge), then simply fold the sheets in the center.
×
Export as Word Document (.docx)
Native editable Word document with Crimson Pro & Exsurge Characters embedded, Word styles, language-aware hyphenation, and high-resolution chant scores. Compatible with Word, LibreOffice, Google Docs, and Apple Pages.
Customize title & footer
Manual font download (optional — already embedded by default)