Caput 43 - DE HIS QUI AD OPUS DEI VEL AD MENSAM TARDE OCCURRUNT (b)
Ad mensam autem qui ante versu non occurrerit, ut simul omnes dicant versu et orent et sub uno omnes accedant ad mensam, qui per neglegentiam suam aut vitio non occurrerit, usque secunda vice pro hoc corripiatur; si denuo non emendaverit, non permittatur ad mensæ communis participationem, sed sequestratus a consortio omnium reficiat solus, sublata ei portione sua vinum, usque ad satisfactionem et emendationem. Similiter autem patiatur qui et ad illum versum non fuerit præsens qui post cibum dicitur.
Et ne quis præsumat ante statutam horam vel postea quicquam cibi aut potus præsumere; sed et cui offertur aliquid a priore et accipere rennuit, hora qua desideraverit hoc quod prius recusavit aut aliud, omnino nihil percipiat usque ad emendationem congruam.
Nata est in Suecia anno 1303; adhuc puella matrimonio iuncta, octo genuit filios quos optime educavit. Tertio Ordini S. Francisci adscripta, post mortem viri vitam magis asceticam aggressa est quamquam in mundo vivebat. Tunc Ordinem religiosum fundavit et Romam profecta omnibus exemplar exstitit magnarum virtutum. Iter pænitentiæ causa suscepit et multa scripsit opera in quibus res mysticas, quas ipsa experta erat, enarravit. Romæ mortua est anno 1373.
@
(Europa) S. Birgittæ, religiosæ, patronæ Europæ, Festum.
You are about to download the liturgical content formatted as an A4 landscape PDF booklet.
The document is automatically imposed as a 4-page folded signature with headers, liturgical page numbering (Page X / Y), two-column Latin/translation alignment, and clean notation scores.
Printing instructions: Print in double-sided (duplex) mode with short-edge binding (flip on short edge), then simply fold the sheets in the center.
×
Export as Word Document (.docx)
Native editable Word document with Crimson Pro & Exsurge Characters embedded, Word styles, language-aware hyphenation, and high-resolution chant scores. Compatible with Word, LibreOffice, Google Docs, and Apple Pages.
Customize title & footer
Manual font download (optional — already embedded by default)