Dirigendi fratres in via omnium fratrum vel abbatis se orationi commendent, et semper ad orationem ultimam operis Dei commemoratio omnium absentum fiat. Revertentes autem de via fratres ipso die quo redeunt per omnes canonicas horas, dum expletur opus Dei, prostrati solo oratorii ab omnibus petant orationem propter excessos, ne qui forte surripuerint in via visus aut auditus malæ rei aut otiosi sermonis. Nec præsumat quisquam referre alio quæcumque foris monasterium viderit aut audierit, quia plurima destructio est.
Quod si quis præsumpserit, vindictæ regulari subiaceat. Similiter et qui præsumpserit claustra monasterii egredi vel quocumque ire vel quippiam quamvis parvum sine iussione abbatis facere.
Natus anno 1214, rex Galliæ factus est duodecimum annum ætatis suæ agens. Matrimonio iunctus undecim habuit filios, quos optime ipse educavit. Spiritu pænitentiæ et orationis, amore in pauperes excelluit; in regno administrando non tantum ad pacem populorum et bonum temporale subditorum, sed et ad spiritalem utilitatem intendebat. Expeditiones ad liberandum Christi sepulcrum suscepit et anno 1270 prope Carthaginem mortuus est.
In Aragonia natus est anno 1557. Optime eruditus et sacerdotio initiatus, ministerium exercuit in patria. Deinde Romæ ad erudiendos pueros pauperes incubuit et societatem instituit, quæ huic muneri se devoveret. Multa sustinuit et calumnias invidorum etiam passus est. Mortuus est Romæ anno 1648.
@
Liturgia horárum secúndum cursum :
monásticum (Antiphonale monásticum 2009 cum cantu)
sæculáris (Liturgia Horárum 1985 sine cantu)
sæculáris (Antiphonale romanum OCO 2015 cum cantu)
You are about to download the liturgical content formatted as an A4 landscape PDF booklet.
The document is automatically imposed as a 4-page folded signature with headers, liturgical page numbering (Page X / Y), two-column Latin/translation alignment, and clean notation scores.
Printing instructions: Print in double-sided (duplex) mode with short-edge binding (flip on short edge), then simply fold the sheets in the center.
×
Export as Word Document (.docx)
Native editable Word document with Crimson Pro & Exsurge Characters embedded, Word styles, language-aware hyphenation, and high-resolution chant scores. Compatible with Word, LibreOffice, Google Docs, and Apple Pages.
Customize title & footer
Manual font download (optional — already embedded by default)