Caput 13 : PRIVATIS DIEBUS QUALITER AGANTUR MATUTINI (a)
Diebus autem privatis, matutinorum sollemnitas ita agatur, id est, ut sexagesimus sextus psalmus dicatur sine antiphona, subtrahendo modice, sicut dominica, ut omnes occurrant ad quinquagesimum, qui cum antiphona dicatur. Post quem alii duo psalmi dicantur secundum consuetudinem, id est: secunda feria, quintum et tricesimum quintum; tertia feria, quadragesimum secundum et quinquagesimum sextum; quarta feria, sexagesimum tertium et sexagesimum quartum; quinta feria, octogesimum septimum et octogesimum nonum; sexta feria, septuagesimum quintum et nonagesimum primum; sabbatorum autem, centesimum quadragesimum secundum et canticum Deuteronomium qui dividatur in duas glorias. Nam ceteris diebus canticum unumquemque die suo ex prophetis sicut psallit ecclesia Romana dicantur. Post haec sequantur laudes; deinde lectio una apostoli memoriter recitanda, responsorium, ambrosianum, versu, canticum de Evangelia, litania et completum est.
Nata est in Bavaria circiter annum 1174; principi Silesiæ matrimonio iuncta, septem ei peperit filios. Vitam gessit devotam, beneficam erga pauperes et ægrotos, pro quibus hospitia fundavit. Viro defuncto, monasterium Trebnicense ingressa est ibique mortua anno 1243.
Nata est anno 1647 in diœcesi Augustodunensi (Autun) in Gallia. Sororibus a Visitatione Paredii (Paray- le-Monial) annumerata, mirum in modum in via perfectionis cucurrit et mysticas revelationes habere meruit, præsertim de devotione erga Cor Iesu, ad cuius cultum in Ecclesiam inducendum multa egit. Mortua est die 17 octobris anni 1690.
@
Liturgia horárum secúndum cursum :
monásticum (Antiphonale monásticum 2009 cum cantu)
sæculáris (Liturgia Horárum 1985 sine cantu)
sæculáris (Antiphonale romanum OCO 2015 cum cantu)
You are about to download the liturgical content formatted as an A4 landscape PDF booklet.
The document is automatically imposed as a 4-page folded signature with headers, liturgical page numbering (Page X / Y), two-column Latin/translation alignment, and clean notation scores.
Printing instructions: Print in double-sided (duplex) mode with short-edge binding (flip on short edge), then simply fold the sheets in the center.
×
Export as Word Document (.docx)
Native editable Word document with Crimson Pro & Exsurge Characters embedded, Word styles, language-aware hyphenation, and high-resolution chant scores. Compatible with Word, LibreOffice, Google Docs, and Apple Pages.
Customize title & footer
Manual font download (optional — already embedded by default)