Caput 9 : QUANTI PSALMI DICENDI SUNT NOCTURNIS HORIS
Hiemis tempore suprascripto, in primis versu tertio dicendum: Domine, labia mea aperies, et os meum adnuntiabit laudem tuam.
Cui subiungendus est tertius psalmus et gloria.
Post hunc, psalmum nonagesimum quartum cum antiphona, aut certe decantandum.
Inde sequatur ambrosianum, deinde sex psalmi cum antiphonas.
Quibus dictis, dicto versu, benedicat abbas et, sedentibus omnibus in scamnis, legantur vicissim a fratribus in codice super analogium tres lectiones, inter quas et tria responsoria cantentur:
duo responsoria sine gloria dicantur; post tertiam vero lectionem, qui cantat dicat gloriam.
Quam dum incipit cantor dicere, mox omnes de sedilia sua surgant, ob honorem et reverentiam sanctae Trinitatis.
Codices autem legantur in vigiliis divinae auctoritatis, tam veteris testamenti quam novi, sed et expositiones earum, quae a nominatis et orthodoxis catholicis patribus factae sunt.
Post has vero tres lectiones cum responsoria sua, sequantur reliqui sex psalmi, cum alleluia canendi.
Post hos, lectio apostoli sequatur, ex corde recitanda, et versus, et supplicatio litaniae, id est Kyrie eleison.
Et sic finiantur vigiliae nocturnae.
Anno 1858, Virgo Maria immaculata se manifestavit Bernardæ Soubirous, prope Lapurdum in Gallia, intra cavernam « de Massabielle ». Per hanc humilem puellam, Maria peccatores vocat ad conversionem, in Ecclesia excitans magnum zelum orationis et caritatis, præsertim ad infirmorum pauperumque servitium.
You are about to download the liturgical content formatted as an A4 landscape PDF booklet.
The document is automatically imposed as a 4-page folded signature with headers, liturgical page numbering (Page X / Y), two-column Latin/translation alignment, and clean notation scores.
Printing instructions: Print in double-sided (duplex) mode with short-edge binding (flip on short edge), then simply fold the sheets in the center.
×
Export as Word Document (.docx)
Native editable Word document with Crimson Pro & Exsurge Characters embedded, Word styles, language-aware hyphenation, and high-resolution chant scores. Compatible with Word, LibreOffice, Google Docs, and Apple Pages.
Customize title & footer
Manual font download (optional — already embedded by default)