v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
v. O God, come to my assistance;
r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
r. O Lord, make haste to help me.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. Amen.
Allelúia.
Hymnus
Læti coléntes fámulum
Christi fidélis ássecla,
Tibi se vovit súbditum
Tibi placére géstiit
His caritátis vínculis
Eius exémplis éxcitos
da gradi nos alácriter,
ut te cum Nato et Spíritu
laudémus hymnis cǽlicis. Amen.
liber ad astra iúgiter
triumphatúrus pródiit.
mentem, verba vel ópera
amóris fovens ígnibus.
Christi, carnis mundítie,
sponsi æmulátor vírginum.
Cuncta quæ mundus éxhibet
fugáces atque cópias.
tibi gratánter, Dómine,
amóris hymnum prómimus.
Ant. 1. Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.
Ant. 1. Thou saved us, and we'll celebrate Thy name forevermore.
Psalmus 43 (44)
Psalm 43 (44)
Populi calamitates
In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos (Rom 8, 37).
In all these things, we are more than conquerors through the One who loved us (Romans 8:37).
I
I
Deus, áuribus nostris audívimus; † patres nostri annuntiavérunt nobis * opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.
O God, we have heard with our ears; our fathers have told us of the work that Thou hast done in their days, and in the days of old.
Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos, * afflixísti pópulos et dilatásti eos.
Thy hand has destroyed the nations, and thou hast set them in their place; Thou hast afflicted the peoples, and Thou hast driven them out.
Nec enim in gládio suo possedérunt terram, * et bráchium eórum non salvávit eos;
For it was not with their sword that they conquered this land, nor did their arm save them,
sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, * quóniam complacuísti in eis.
but it is Thy right hand and Thy arm, and the light of Thy face, forasmuch as Thou lovedst them.
Tu es rex meus et Deus meus, * qui mandas salútes Iacob.
Thou art my king and my God, thou who command the salvation of Jacob.
In te inimícos nostros proiécimus * et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos.
Through Thou we will overthrow our enemies, and in Thy Name we will despise those who rise up against us.
Non enim in arcu meo sperábo, * et gládius meus non salvábit me.
For it is not in my bow that I will trust, * nor will my sword save me.
Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos * et odiéntes nos confudísti.
But it is Thou who have saved us from those who afflicted us, and who have confounded those who hated us.
In Deo gloriábimur tota die * et in nómine tuo confitébimur in sæculum.
In God we will glory all day long, and we will praise Thy Name forevermore.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.
Ant. Thou saved us, and we'll celebrate Thy name forevermore.
Ant. 2. Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.
Ant. 2. Have mercy, Lord, and do not abandon Thy heritage in disgrace.
II
II
Nunc autem reppulísti et confudísti nos * et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.
But now Thou've turned us away and put us to shame, and Thou don't go out with our armies anymore, God.
Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, * et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.
Thou madest us turn our backs on our enemies, and those who hated us plundered us.
Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum * et in géntibus dispersísti nos.
Thou hast given us up as sheep for slaughter, and thou hast scattered us amongst the nations.
Vendidísti pópulum tuum sine lucro, * nec dítior factus es in commutatióne eórum.
Thou sold thy people at a low price, and there was no crowd in the purchase that was made of them.
Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, * subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.
Thou hast repaid us the reproach of our neighbors, and an object of insult and mockery to those around us.
Posuísti nos similitúdinem in géntibus, * commotiónem cápitis in pópulis.
Thou hast given us back the fable of the nations; the people shake their heads about us.
Tota die verecúndia mea contra me est, * et confúsio faciéi meæ coopéruit me,
All day long my shame is before my eyes, and the confusion of my face covers me entirely,
a voce exprobrántis et obloquéntis, * a fácie inimíci et ultóris.
at the voice of him who reviles and reviles me, in the sight of the enemy and the persecutor.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.
Ant. Have mercy, Lord, and do not abandon Thy heritage in disgrace.
Ant. 3. Exsúrge, Dómine, et iúdica causam tuam.
Ant. 3. Arise, O Lord, and defend Thy cause.
III
III
Hæc ómnia venérunt super nos,† nec oblíti sumus te; * et iníque non égimus in testaméntum tuum.
All these evils have come upon us; and yet we have not forgotten Thou, nor have we acted unjustly against Thy covenant.
Et non recéssit retro cor nostrum, * nec declinavérunt gressus nostri a via tua;
And our hearts have not withdrawn backwards; and Thou hast turned our steps away from Thy way.
sed humiliásti nos in loco vúlpium * et operuísti nos umbra mortis.
For Thou hast humbled us in a place of affliction, and the shadow of death has covered us.
Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri * et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,
If we have forgotten the name of our God, and stretched out our hands to a foreign god,
nonne Deus requíret ista? * Ipse enim novit abscóndita cordis.
Won't God ask for an account of it anon? For He knoweth the secrets of the heart.
Quóniam propter te mortificámur tota die, * æstimáti sumus sicut oves occisiónis.
For it is for thy sake that we are daily given up to death, and that we are looked upon as sheep for slaughter.
Evígila, quare obdórmis, Dómine? * Exsúrge et ne repéllas in finem.
Arise; wherefore do Thou sleep, Lord? Arise, and do not put us away forevermore.
Quare fáciem tuam avértis, * oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?
Wherefore do Thou turn away Thy face? Wherefore do Thou forget our misery and tribulation?
Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, * conglutinátus est in terra venter noster.
For our soul is humbled in the dust, and our bosom is as it were clinging unto the earth.
Exsúrge, Dómine, ádiuva nos * et rédime nos propter misericórdiam tuam.
Arise, Lord; help us, and redeem us by Thy mercy.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Exsúrge, Dómine, et iúdica causam tuam.
Ant. Arise, O Lord, and defend Thy cause.
In primo nocturno, anno II
Incipit Epístula secúnda beáti Pauli apóstoli ad Thessalonicénses
Paulus et Silvánus et Timótheus ecclésiæ Thessalonicénsium in Deo Patre nostro et Dómino Iesu Christo: grátia vobis et pax a Deo Patre nostro et Dómino Iesu Christo.
Grátias ágere debémus Deo semper pro vobis, fratres, sicut dignum est, quóniam supercréscit fides vestra, et abúndat cáritas uniuscuiúsque ómnium vestrum in ínvicem, ita ut et nos ipsi in vobis gloriémur in ecclésiis Dei pro patiéntia vestra et fide in ómnibus persecutiónibus vestris et tribulatiónibus, quas sustinétis, indícium iusti iudícii Dei, ut digni habeámini regno Dei, pro quo et patímini.
Siquidem iustum est apud Deum retribúere tribulatiónem his, qui vos tríbulant, et vobis, qui tribulámini, réquiem nobíscum in revelatióne Dómini Iesu de cælo cum ángelis virtútis eius, in igne flammæ, dantis vindíctam his, qui non novérunt Deum et qui non obœdiunt evangélio Dómini nostri Iesu, qui pœnas dabunt intéritu ætérno a fácie Dómini et a glória virtútis eius, cum vénerit glorificári in sanctis suis et admirábilis fíeri in ómnibus qui credidérunt, quia créditum est testimónium nostrum super vos in die illo.
Ad quod étiam orámus semper pro vobis, ut dignétur vos vocatióne sua Deus noster et ímpleat omnem voluntátem bonitátis et opus fídei in virtúte, ut glorificétur nomen Dómini nostri Iesu Christi in vobis, et vos in illo, secúndum grátiam Dei nostri et Dómini Iesu Christi.
r. Dómine Deus, propítius esto pópulo tuo, * Et convérte tribulatiónem nostram in gáudium. v. Adiuva nos, Deus salutáris noster; propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos. * Et convérte. v. Glória Patri. * Et convérte.
In secundo nocturno, anno II
Ex Catechésibus sancti Cyrílli Hierosolymitáni epíscopi (Cat. 13, 1.3.6: PG 33, 771-774.779)
Gloriátio sane Ecclésiæ cathólicæ est quælibet Christi áctio; gloriatiónum vero gloriátio, crux est. Quod probe callens Paulus ait: Mihi autem absit gloriári, nisi in cruce Christi. Admirándum quidem fuit et illud ut cæcus a nativitáte in Silóam visum recíperet: sed quid hoc ad cæcos totíus univérsi? Magnum et supra natúram Lázarum quatriduánum resúrgere: sed hæc tamen ad illum unum pértigit grátia; quid autem ad eos qui in univérso orbe peccátis mórtui erant? Mirábile, quod quinque panes in mília hóminum quinque, fontis instar, cibum suppeditárint; sed quid ad eos qui in orbe toto ignorántiæ fame premebántur? Admirábile prorsus solvi mulíerem, per decem et octo annos a Sátana alligátam: sed quid hoc, si ad omnes nos spectes, qui peccatórum nostrórum caténis constrícti erámus?
At crucis glória, et eos qui per ignorántiam cæci erant illuminávit, et omnes sub peccáto deténtos solvit, et univérsum hóminum mundum redémit. Ne nos ítaque púdeat crucis Salvatóris, immo pótius de ea gloriémur. Verbum enim crucis Iudæis quidem scándalum est, gentílibus vero stultítia et nobis salus. Et iis quidem qui péreunt, stultítia est; nobis autem qui salvi fimus, virtus Dei est. Non enim nudus homo erat qui nostri grátia moriebátur; sed Fílius Dei, Deus homo factus.
Tum vero agnus ille Móysis institúto mactátus procul arcébat vastatórem; Agnus autem Dei qui tollit peccátum mundi, nonne multo magis a peccátis liberárit? Ac sanguis quidem irrationábilis ovis salútem exhibébat; Unigéniti vero sanguis non magis salútem áfferat? Non coácte relíquit vitam, neque vi alláta mactátus est, sed voluntárie. Audi quid dicat: Potestátem hábeo ponéndi ánimam meam; et potestátem hábeo íterum suméndi eam. Venit ígitur ex líbero propósito ad passiónem, gaudens de exímio ópere, lætabúndus de coróna, plaudens sibi de hóminum salúte; crucem non erubéscens, salútem enim dabat orbi. Neque enim vilis erat homo qui patiebátur, sed Deus inhumanátus, deque obœdiéntiæ præmio decértans.
r. Rogámus te, Dómine Deus, quia peccávimus tibi; véniam pétimus quam non merémur. Si exspéctas non corrípimur, et si víndicas non durámus. * Manum tuam pórrige lapsis, qui latróni confiténti paradísi iánuas aperuísti. v. Vita nostra in dolóre suspírat, et in ópere non eméndat. * Manum tuam. v. Glória Patri. * Manum tuam.
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
After this the proper prayer is said straightway and without "Let us pray", with the long conclusion.
Dóminus vobíscum.
The Lord be with thee.
r. Et cum spíritu tuo.
r. And with thy spirit.
Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
May God Almighty bless thee, the Father, ✠ and the Son and the Holy Spirit.
r. Amen.
r. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Or another formula of blessing, as at Mass.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
And if we make a referral, we add the invitation:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
In the absence of a deacon or a priest, and in the recitation alone, it is concluded thus:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
May the Lord bless us, forbid us from all evil, and bring us to eternal life. r. Amen.
The translations proposed here have the sole purpose of a better understanding of the Latin text. They are not to be used in place of the official translations in the liturgy in the vernacular.