Caput 44 - DE HIS QUI EXCOMMUNICANTUR, QUOMODO SATISFACIANT
Qui pro gravibus culpis ab oratorio et a mensa excommunicantur, hora qua opus Dei in oratorio percelebratur, ante fores oratorii prostratus iaceat nihil dicens, nisi tantum posito in terra capite, pronus omnium de oratorio exeuntium pedibus; et hoc tamdiu faciat usque dum abbas iudicaverit satisfactum esse. Qui dum iussus ab abbate venerit, volvat se ipsius abbatis deinde omnium vestigiis ut orent pro ipso, et tunc, si iusserit abbas, recipiatur in choro vel in ordine quo abbas decreverit; ita sane ut psalmum aut lectionem vel aliud quid non præsumat in oratorio inponere nisi iterum abbas iubeat; et omnibus horis, dum perconpletur opus Dei, proiciat se in terra in loco quo stat, et sic satisfaciat usque dum ei iubeat iterum abbas ut quiescat iam ab hac satisfactione.
Qui vero pro levibus culpis excommunicantur tantum a mensa, in oratorio satisfaciant usque ad iussionem abbatis; hoc perficiant usque dum benedicat et dicat : Sufficit.
Natus est in vico Biqa’ Kafra in Libano anno 1828. Ordinem Libanensium Maronitarum ingressus, Sarbelii nomen accepit et, sacerdotio auctus, arctæ solitudinis et altioris perfectionis studiosus, e coenobio Annaiæ in eremum secessit, ubi summa vitæ asperitate, continuis ieiuniis et obsecrationibus Deo servivit et die 24 decembris 1898 pie obdormivit in Domino.
@
Liturgia horárum secúndum cursum :
monásticum (Antiphonale monásticum 2009 cum cantu)
sæculáris (Liturgia Horárum 1985 sine cantu)
sæculáris (Antiphonale romanum OCO 2015 cum cantu)
You are about to download the liturgical content formatted as an A4 landscape PDF booklet.
The document is automatically imposed as a 4-page folded signature with headers, liturgical page numbering (Page X / Y), two-column Latin/translation alignment, and clean notation scores.
Printing instructions: Print in double-sided (duplex) mode with short-edge binding (flip on short edge), then simply fold the sheets in the center.
×
Export as Word Document (.docx)
Native editable Word document with Crimson Pro & Exsurge Characters embedded, Word styles, language-aware hyphenation, and high-resolution chant scores. Compatible with Word, LibreOffice, Google Docs, and Apple Pages.
Customize title & footer
Manual font download (optional — already embedded by default)