Vestimenta fratribus secundum locorum qualitatem ubi habitant vel ærum temperiem dentur, quia in frigidis regionibus amplius indigetur, in calidis vero minus. Hæc ergo consideratio penes abbatem est.
Nos tamen mediocribus locis sufficere credimus monachis per singulos cucullam et tunicam cucullam in hieme vellosam, in æstate puram aut vetustam et scapulare propter opera, indumenta pedum pedules et caligas.
De quarum rerum omnium colore aut grossitudine non causentur monachi, sed quales inveniri possunt in provincia qua degunt aut quod vilius comparari possit. Abbas autem de mensura provideat ut non sint curta ipsa vestimenta utentibus ea, sed mensurata.
Accipientes nova, vetera semper reddant in præsenti reponenda in vestiario propter pauperes. Sufficit enim monacho duas tunicas et duas cucullas habere propter noctes et propter lavare ipsas res; iam quod supra fuerit superfluum est, amputari debet. Et pedules et quodcumque est vetere reddant dum accipiunt novum.
Femoralia hii qui in via diriguntur de vestario accipiant, quæ revertentes lota ibi restituant. Et cucullæ et tunicæ sint aliquanto a solito quas habent modice meliores; quas exeuntes in via accipiant de vestiario et revertentes restituant.
Episcopus Romanæ Ecclesiæ ordinatus est anno 257; anno vero sequenti dum in coemeterio Callisti sacram liturgiam celebrabat, ex edicto Valeriani imperatoris, a militibus deprehensus, una cum quattuor diaconis Romanis extemplo occisus est die 6 mensis augusti. Sepultus est in eodem coemeterio.
Natus est Vicetiæ (Vicenza) anno 1480. Patavii studio iuris incubuit et, sacerdotio initiatus, Romæ ad apostolatum promovendum societatem instituit Clericorum regularium, quam et propagavit in dicione Veneta et in regno Neapolitano. Assiduus fuit in oratione et in caritate erga proximum exercenda. Mortuus est Neapoli anno 1547.
@
Liturgia horárum secúndum cursum :
monásticum (Antiphonale monásticum 2009 cum cantu)
sæculáris (Liturgia Horárum 1985 sine cantu)
sæculáris (Antiphonale romanum OCO 2015 cum cantu)
You are about to download the liturgical content formatted as an A4 landscape PDF booklet.
The document is automatically imposed as a 4-page folded signature with headers, liturgical page numbering (Page X / Y), two-column Latin/translation alignment, and clean notation scores.
Printing instructions: Print in double-sided (duplex) mode with short-edge binding (flip on short edge), then simply fold the sheets in the center.
×
Export as Word Document (.docx)
Native editable Word document with Crimson Pro & Exsurge Characters embedded, Word styles, language-aware hyphenation, and high-resolution chant scores. Compatible with Word, LibreOffice, Google Docs, and Apple Pages.
Customize title & footer
Manual font download (optional — already embedded by default)