v. Deus, ✠ in adiutórium meum inténde.
v. O God, come to my assistance;
r. Dómine, ad adiuvándum me festína.
r. O Lord, make haste to help me.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. Amen.
Allelúia.
Hymnus
Ætérne sol, qui lúmine creáta comples ómnia, supréma lux et méntium, te corda nostra cóncinunt.
Tuo fovénte Spíritu, hic viva luminária fulsére, per quæ sæculis patent salútis sémitæ.
Quod verba missa cælitus, natíva mens quod éxhibet, per hos minístros grátiæ novo nitóre cláruit.
Horum corónæ párticeps, doctrína honéstus lúcida, hic vir beátus splénduit quem prædicámus láudibus.
Ipso favénte, quǽsumus, nobis, Deus, percúrrere da veritátis trámitem, possímus ut te cónsequi.
Præsta, Pater piíssime, Patríque compar Unice, cum Spíritu Paráclito regnans per omne sǽculum. Amen.
Almighty Father, hear our cry, Through Jesus Christ, our Lord most High, Who, with the Holy Ghost and Thee, Doth live and reign eternally.
Ant. 1. Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.
Ant. 1. He who humbles himself like a little child is greater in the kingdom of heaven.
Psalmus 130 (131)
Psalm 130 (131)
Quasi parvuli fiducia in Domino collocata
Childlike trust in the Lord
Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Mt 11, 29).
Learn from Me that I am gentle and humble of heart (Mt 11:29).
Dómine, non est exaltátum cor meum, * neque eláti sunt óculi mei,
O Lord, my heart is not exalted: nor are my eyes lofty.
neque ambulávi in magnis, * neque in mirabílibus super me.
Neither have I walked in great matters, nor in wonderful things above me.
Vere pacátam et quiétam * feci ánimam meam;
If I was not humbly minded, but exalted my soul:
sicut ablactátus in sinu matris suæ, * sicut ablactátus, ita in me est ánima mea.
As a child that is weaned is towards his mother, so reward in my soul.
Speret Israel in Dómino * ex hoc nunc et usque in sǽculum.
Let Israel hope in the Lord, from henceforth now and for ever.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.
Ant. He who humbles himself like a little child is greater in the kingdom of heaven.
Ant. 2. Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.
Ant. 2. My God, in the simplicity of my heart, I joyfully offered myself completely.
Psalmus 131 (132)
Psalm 131 (132)
Divina promissa domui David data
Divine promise given to the house of David.
Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius (Lc 1, 32).
The Lord God gave David his father's throne (Lk 1:32).
I
I
Meménto, Dómine, David * et omnis mansuetúdinis eius,
Keep in remembrance, O Lord, David, and all his meekness,
quia iurávit Dómino, * votum vovit Poténti Iacob:
for he swore this oath unto the Lord, this vow unto the Mighty One of Jacob:
Non introíbo in tabernáculum domus meæ, * non ascéndam in lectum strati mei,
"I will not enter the tent where I dwell, nor will I climb on the bed where I rest;
non dabo somnum óculis meis * et palpebris meis dormitatiónem,
I will not give sleep to my eyes, nor drowsiness to my eyelids,
donec invéniam locum Dómino, * tabernáculum Poténti Iacob.
until such time as I have found a place for the Lord, a dwelling place for the Mighty One of Jacob. »
Ecce audívimus eam esse in Ephratha, * invénimus eam in campis Iaar.
Behold, we heard, that [the ark] is in Ephrata; we found it in the fields of Jaar.
Ingrediámur in tabernáculum eius, * adorémus ad scabéllum pedum eius. -
Let us go to His tent, let us worship the stool of His feet.
Surge, Dómine, in réquiem tuam, * tu et arca fortitúdinis tuæ.
Arise, Lord, in Thy rest, Thou and the ark of Thy majesty!
Sacerdótes tui induántur iustítiam, * et sancti tui exsúltent.
Let thy priests be clothed with righteousness, and let thy saints shout for joy.
Propter David servum tuum * non avértas féáciem christi tui.
For David's sake, thy servant, do not reject the face of him whom thou hast anointed.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.
Ant. My God, in the simplicity of my heart, I joyfully offered myself completely.
Ant. 3. Iurávit Dóminus David veritátem; firmávit regnum eius in ætérnum.
Ant. 3. The Lord David has sworn in truth; He hath established His kingdom forevermore.
II
II
Iurávit Dóminus David veritátem * et non recédet ab ea:
The Lord swore the truth to David, and He shall not depart from it:
«De fructu ventris tui * ponam super sedem tuam.
I will set up on thy throne the fruit of thy womb.
Si custodíerint fílii tui testaméntum meum * et testimónia mea, quæ docébo eos,
If thy children keep My covenant and the precepts that I will teach them,
fílii eórum usque in sæculum * sedébunt super sedem tuam».
and their sons will sit on thy throne forevermore.
Quóniam elégit Dóminus Sion, * desiderávit eam in habitatiónem sibi:
For the Lord has chosen Zion; He chose her for His home.
«Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; * hic habitábo, quóniam desiderávi eam.
This is the place of My rest forevermore; I will dwell there, for I have desired it.
Cibária eius benedícens benedícam, * páuperes eius saturábo pánibus.
By blessing I will bless his provisions; I will fill his poor with bread.
Sacerdótes eius índuam salutári, * et sancti eius exsultatióne exsultábunt.
I will clothe his priests with salvation, and his saints will rejoice with exultation.
Illic germináre fáciam cornu David, * parábo lucérnam christo meo.
There I will cause the power of David to sprout; I will prepare a lamp for him whom I have anointed.
Inimícos eius índuam confusióne, * super ipsum autem efflorébit diadéma eius».
I will put His enemies to shame; but My Holiness will bloom his diadem.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Spirit.
Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
As it was in the beginning, is now and ever shall be, and ever shall be. Amen.
Ant. Iurávit Dóminus David veritátem; firmávit regnum eius in ætérnum.
Ant. The Lord David has sworn in truth; He hath established His kingdom forevermore.
In primo nocturno, anno I
De Epístula beáti Pauli apóstoli ad Romános
Nunc sine lege iustítia Dei manifestáta est, testificáta a Lege et Prophétis, iustítia autem Dei per fidem Iesu Christi, in omnes qui credunt. Non enim est distínctio: omnes enim peccavérunt et egent glória Dei, iustificáti gratis per grátiam ipsíus per redemptiónem quæ est in Christo Iesu; quem propósuit Deus propitiatórium per fidem in sánguine ipsíus ad ostensiónem iustítiæ suæ, cum prætermisísset præcedéntia delícta in sustentatióne Dei, ad ostensiónem iustítiæ eius in hoc témpore, ut sit ipse iustus et iustíficans eum qui ex fide est Iesu.
Ubi est ergo gloriátio? Exclúsa est. Per quam legem? Operum? Non, sed per legem fídei. Arbitrámur enim iustificári hóminem per fidem sine opéribus legis.
An Iudæórum Deus tantum? Nonne et géntium? Immo et géntium, quóniam quidem unus Deus, qui iustificábit circumcisiónem ex fide et præpútium per fidem. Legem ergo destrúimus per fidem? Absit, sed legem statúimus.
r. Salvos nos fac, Dómine Deus noster, et cóngrega nos de natiónibus, * Ut confiteámur nómini tuo et gloriémur in laude tua. v. Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui; vísita nos in salutári tuo: * Ut confiteámur. v. Glória Patri. * Ut confiteámur.
In secundo nocturno, anno I
Ex Tractátu sancti Hilárii epíscopi De Trinitáte (Lib. 12, 55-57: CCL 62, 625-627)
Pater sancte, magna mihi erga res tuas relígio est. Neque quia, te solum innascíbilem et Unigénitum ex te natum sciens, génitum tamen Spíritum Sanctum non dictúrus sim, dicam umquam creátum. Mihi autem inenarrábilis est, cuius pro me mihi inenarrábiles sunt loquélæ. Nam ut in eo quod ante ætérna témpora Unigénitus tuus ex te natus est, cessánte omni ambiguitáte sermónis atque intellegéntiæ difficultáte, solum quod natus est manet; ita quod ex te per eum Spíritus Sanctus tuus est, etsi sensu quidem non percípiam, sed tamen téneo consciéntia. In spiritálibus enim rebus tuis hæbes sum, Unigénito tuo dicénte: Ne miréris quod díxerim tibi: " Opórtet vos nasci dénuo. " Spíritus ubi vult spirat, et vocem eius audis, sed nescis unde véniat et quo eat; sic est omnis qui natus est ex aqua et Spíritu.
Regeneratiónis meæ fidem óbtinens néscio, et quod ignóro iam téneo. Sine sensu enim meo renáscor cum efficiéntia renascéndi. Modus autem Spíritui nullus est loquéndi cum velit, quod velit, ubi velit. Et cuius adeúntis atque abeúntis causa, sub assisténtis licet consciéntia, nesciátur, huius natúram inter creatúras réferam et oríginis suæ definitióne moderábor? Omnia quidem facta per Fílium, quia apud te Deum in princípio erat Deus Verbum, Ioánnes tuus lóquitur. Sed creáta ómnia in eo in cælis et in terra visibília et invisibília Paulus enúmerat. Et cum univérsa in Christo et per Christum creáta memoráret, de Spíritu Sancto sufficiéntem sibi significatiónem eam existimávit, quod hunc Spíritum tuum díceret.
Cum his ego próprie eléctis tibi viris hæc ita séntiam, ut sicut nihil áliud ultra sensum intellegéntiæ meæ secúndum eos de Unigénito tuo dicam quam esse natum, ita quoque ultra ingénii humáni opiniónem secúndum eos nihil áliud de Sancto Spíritu tuo loquar quam Spíritum tuum esse. Neque sit mihi inútilis pugna verbórum, sed incunctántis fídei constans proféssio. Consérva, oro, hanc fídei meæ incontaminátam religiónem, et usque ad excéssum spíritus mei dona mihi hanc consciéntiæ meæ vocem: ut quod in regeneratiónis meæ sýmbolo baptizátus in Patre et Fílio et Spíritu Sancto proféssus sum, semper obtíneam, Patrem scílicet te nostrum, Fílium tuum una tecum adórem, Sanctum Spíritum tuum qui ex te per Unigénitum tuum est promérear.
r. Iurávit Dóminus, et non pænitébit eum: * Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech. v. Dixit Dóminus Dómino meo: Sede a dextris meis. * Tu es. v. Glória Patri. * Tu es.
Postea dicitur immediate et sine orémus oratio propria, cum conclusione longiore.
After this the proper prayer is said straightway and without "Let us pray", with the long conclusion.
Dóminus vobíscum.
The Lord be with thee.
r. Et cum spíritu tuo.
r. And with thy spirit.
Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, ✠ et Fílius, et Spíritus Sanctus.
May God Almighty bless thee, the Father, ✠ and the Son and the Holy Spirit.
r. Amen.
r. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Or another formula of blessing, as at Mass.
Et si fit dimissio, sequitur invitatio:
And if we make a referral, we add the invitation:
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
In the absence of a deacon or a priest, and in the recitation alone, it is concluded thus:
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. r. Amen.
May the Lord bless us, forbid us from all evil, and bring us to eternal life. r. Amen.
The translations proposed here have the sole purpose of a better understanding of the Latin text. They are not to be used in place of the official translations in the liturgy in the vernacular.