Feria V 27 Augustii 2026, Hebdomada XXI per annum,
   Léctio sancti Evangélii secundum Matthǽum (1,18-25)
   
   Iésu Christi generátio sic erat. Cum esset desponsáta mater eíus María Ióseph, ántequam convenírent invénta est in útero habens de Spíritu Sancto. Ióseph autem vir eíus, cum esset iústus et nollet eam tradúcere, vóluit occúlte dimíttere eam. Hæc autem eo cogitánte, ecce ángelus Dómini in somnis appáruit ei dicens: “Ióseph fili David, noli timére accípere Maríam coníugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est; páriet autem fílium, et vocábis nomen eíus Iésum: ipse enim salvum fáciet pópulum suum a peccátis eórum.” Hoc autem totum factum est, ut adimplerétur id, quod dictum est a Dómino per prophétam dicéntem: “Ecce, virgo in útero habébit et páriet fílium, et vocábunt nomen eíus Emmánuel”, quod est interpretátum Nobíscum Deus. Exsúrgens autem Ióseph a somno fecit, sicut præcépit ei ángelus Dómini, et accépit coníugem suam; et non cognoscébat eam, donec péperit fílium, et vocávit nomen eíus Iésum.
   


Search Gregorian Pieces
Retour en haut