E lítteris sancti Pauli Le-Bao-Tinh alúmnis Seminárii Ke-Vinh anno 1843 expedítis
(Launay A.: Le clergé tonkinois et ses prètres martyrs, MEP, Paris 1925, 80-83)
Participatio martyrum in victoria Christi capitis
Ego, Paulus, pro nómine vinctus, tribulatiónes meas vobis reférre volo quibus cotídie immérsus sum, ita ut, amóre erga Deum accénsi laudes mecum Deo præbeátis, quóniam in ætérnum misericórdia eius. Hic carcer vere imágo est inférni ætérni: ad supplícia crudélia omnis géneris, ut sunt cómpedes, cátenæ férreæ et víncula, addúntur ódium, vindíctæ, calúmniæ, verba indecéntia, quærélæ, actus mali, iuraménta iniústa, maledictiónes et tandem angústiæ et tristítia. Deus autem qui olim liberávit tres púeros de camíno ignis, mihi semper adest meque ab istis tribulatiónibus liberávit et eas in dulcédinem convértit, quóniam in ætérnum misericórdia eius.
In médio autem horum tormentórum, quæ álios contérrere solent, grátia Dei, gáudio replétus sum et lætítia, quia non solus sed cum Christo sum.
Ipse magíster noster totum pondus crucis sústinet, mihi mínimam tantum et últimam partem impónens. Certáminis mei non solum spectátor, sed ipse est bellátor et victor totiúsque agónis consummátor. Proptérea super caput eius pósita est coróna victóriæ, cuius glóriam partícipant étiam eius membra.
Quómodo autem sustíneam spectáculum istud, videns cotídie imperátores, mandarínos eorúmque satéllites blasphemántes nomen sanctum tuum, Dómine, qui sedes super Chérubim et Séraphim? Ecce, crux tua a pédibus paganórum conculcáta est! Ubi est glória tua? Videns hæc ómnia, malo, amóre tui succénsus, abscíssis membris, mori in testimónium amóris tui.
Osténde, Dómine, poténtiam tuam, salva me et sústine me, ut virtus in infirmitáte mea ostendátur et glorificétur coram géntibus, ne, cum vacíllem forte in via, inimíci tui in supérbia sua caput possint eleváre.
Fratres caríssimi, audiéntes hæc ómnia, grátias agátis immortáles in lætítia Deo, a quo bona cuncta procédunt, benedícite Dómino mecum, quóniam in ætérnum misericórdia eius! Magníficet ánima mea Dóminum et exsúltet spíritus meus in Deo meo, quóniam respéxit humilitátem fámuli sui et ex hoc beátum me dicent omnes generatiónes futúræ: quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Laudáte Dóminum omnes gentes, collaudáte eum omnes pópuli quóniam quæ infírma sunt mundi, elégit Deus ut confúndat fórtia et ignobília mundi et contemptibília elégit Deus ut nobília confúndat. Per os meum atque intelléctum meum confúdit philósophos qui discípuli sunt sapiéntum huius mundi, quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Scribo vobis hæc ómnia, ut uniántur fides vestra et mea. In médio huius tempestátis áncoram iácio usque ad thronum Dei; spem vivam, quæ est in corde meo.
Vos autem, fratres caríssimi, sic cúrrite ut corónam comprehendátis, indúite lorícam fídei et arma Christi súmite a dextris et a sinístris, sicut dócuit sanctus Paulus, patrónus meus. Bonum vobis est, unóculos vel débiles in vitam intráre, quam ómnia membra habéntes foris mitti.
Succúrrite mihi précibus vestris, ut secúndum legem certáre, et quidem bonum certámen certáre et usque in finem certáre váleam, cursum meum felíciter consummatúrus; si in hac vita non iam nos vidébimus, in futúro tamen sæculo hæc felícitas nostra erit, quando astántes ad thronum Agni immaculáti, unánimes laudes eius cantábimus exsultántes in gáudio victóriæ in perpétuum. Amen.