In secundo nocturno, anno II
Ex Epístula Ioánnis papæ octávi ad cómitem Moráviæ (anno 880: MGH, Epistulæ, 7, 223-224)
Lectio I
Methódium venerábilem archiepíscopum vestrum interrogávimus coram pósitis frátribus nostris epíscopis, si orthodóxæ fídei sýmbolum ita créderet et inter sacra missárum sollémnia cáneret, sícuti sanctam Románam Ecclésiam tenére et in sanctis sex universálibus sýnodis a sanctis pátribus, secúndum evangélicam Christi Dei nostri auctoritátem promulgátum atque tráditum constat.
r. Iustórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum mortis; * Visi sunt óculis insipiéntium mori, illi autem sunt in pace. v. Deus tentávit eos, et invénit illos dignos se. * Visi sunt.
Lectio II
Nos autem illum in ómnibus ecclesiásticis doctrínis et utilitátibus orthodóxum et profícuum esse reperiéntes, vobis íterum ad regéndam commíssam sibi Ecclésiam Dei remísimus, quem véluti pastórem próprium ut digno honóre et reveréntia lætáque mente recipiátis, iubémus, quia nostræ apostólicæ auctoritátis præcépto, eius archiepiscopátus privilégium confirmávimus et in perpétuum, Deo iuvánte, firmum manére statúimus, ut iuxta canónicam traditiónem, ómnium negotiórum ecclesiasticórum curam hábeat ipse, et ea velut Deo contemplánte dispénset; nam pópulus Dómini illi commíssus est et pro animábus eórum hic redditúrus erit ratiónem.
r. Propter testaméntum Dómini et leges patérnas, astitérunt sancti Dei in amóre fraternitátis, * Quia unus fuit semper spíritus in eis, et una fides. v. Ecce quam bonum et quam iucúndum habitáre fratres in unum. * Quia.
Lectio III
Litteras dénique sclaviníscas a Constantíno quondam philósopho repértas, quibus Deo laudes débite résonent, iure laudámus et in eádem lingua Christi Dómini nostri præcónia et ópera enarréntur, iubémus; neque enim tribus tantum sed ómnibus linguis Dóminum laudáre, auctoritáte sacra monémur quæ præcipit dicens: Laudáte Dóminum omnes gentes et collaudáte eum omnes pópuli; et apóstoli repléti Spíritu Sancto locúti sunt ómnibus linguis magnália Dei.
r. Sacerdótes Dei, benedícite Deum; * Sancti et húmiles corde, laudáte Deum. v. Spíritus et ánimæ iustórum, hymnum dícite Deo nostro. * Sancti.
Lectio IV
Nec sane fídei vel doctrínæ áliquid obstat sive missas in eádem sclavínica lingua cánere, sive sacrum evangélium vel lectiónes divínas novi et véteris Testaménti, bene translátas et interpretátas légere aut ália horárum offícia ómnia psállere. Iubémus tamen ut in ómnibus ecclésiis terræ vestræ propter maiórem honorificéntiam evangélium latíne legátur, et póstmodum sclavínica lingua translátum in áuribus pópuli latína verba non intelligéntis, annuntiétur, sicut in quibúsdam Ecclésiis fíeri vidétur; et si tibi et iudícibus tuis placet missas latína lingua magis audíre, præcípimus ut latíne missárum tibi sollémnia celebréntur.
r. Sacerdótes eius índuant iustítiam, * Et sancti eius exsultatióne exsultábunt. v. Illuc prodúcam cornu David, parávi lucérnam Christo meo. * Et sancti. v. Glória Patri. * Et sancti.