Lectio Epístolæ beáti Pauli apóstoli ad Philippénses (1,18b-26)
Fratres: Dum omni modo, sive sub obténtu sive in veritáte, Christus annuntiétur, et in hoc gáudeo; sed et gaudébo, scio enim quia hoc mihi provéniet in salútem per vestram oratiónem et subministratiónem Spíritus Iésu Christi, secúndum exspectatiónem et spem meam quia in nullo confúndar, sed in omni fidúcia, sicut semper et nunc, magnificábitur Christus in córpore meo, sive per vitam sive per mortem. Mihi enim vívere Christus est et mori lucrum. Quod si vívere in carne, hic mihi fructus óperis est, et quid éligam ignóro. Coártor autem ex his duóbus: desidérium habens dissólvi et cum Christo esse, multo magis mélius; permanére autem in carne, magis necessárium est propter vos. Et hoc confídens, scio quia manébo et permanébo ómnibus vobis ad proféctum vestrum et gáudium fídei, ut gloriátio vestra abúndet in Christo Iésu in me, per meum advéntum íterum ad vos.