In secundo nocturno, anno II)
Ex Homilíis sancti Gregórii Magni papae in Ezechiélem (Lib. 2, hom. 1, 5: SC 360, 56-60)
Lectio I
Ierúsalem quæ ædificátur ut cívitas. Quia illa intérnæ pacis vísio ex sanctórum cívium congregatióne constrúitur, Ierúsalem cæléstis ut cívitas ædificátur. Quæ tamen in hac peregrinatiónis terra dum flagéllis percútitur, tribulatiónibus túnditur, eius lápides cótidie quadrántur. Et ipsa est cívitas, scílicet sancta Ecclésia, quæ regnatúra in cælo adhuc láborat in terra. Cuius cívibus Petrus dicit: Et vos tamquam lápides vivi superædificámini. Et Paulus ait: Dei agricultúra, Dei ædificátio estis.
r. Orántibus in loco isto, dimítte peccáta pópuli tui, Deus, et osténde eis viam bonam per quam ámbulent, * Et da glóriam in loco isto. v. Speráte in eo, omnis convéntus plebis meæ, et effúndite coram illo corda vestra. * Et da.
Lectio II
Quæ vidélicet cívitas habet hic in sanctórum móribus magnum iam ædifícium suum. In ædifício quippe lapis lápidem portat, quia lapis super lápidem pónitur, et qui portat álterum, portátur ab áltero. Sic ítaque, sic in sancta Ecclésia unusquísque et portat álterum et portátur ab áltero. Nam vicíssim se próximi tólerant, ut per eos ædifícium caritátis surgat. Hinc enim Paulus ádmonet, dicens: Invicem ónera vestra portáte, et sic adimplébitis legem Christi. Cuius legis virtútem denúntians, ait: Plenitúdo legis cáritas.
r. O quam metuéndus est locus iste: * Vere non est hic áliud nisi domus Dei et porta cæli. v. Domum istam prótege, Dómine, et ángeli tui custódiant muros eius. * Vere.
Lectio III
Si enim ego vos portáre néglego in móribus vestris, et vos me toleráre contémnitis in móribus meis, caritátis inter nos ædifícium unde surgit, quos vicária diléctio per patiéntiam non coniúngit? In ædifício autem, ut prædíximus, lapis qui portat portátur, quia sicut ego iam mores eórum tólero quia adhuc in conversatióne boni óperis rudes sunt, ita ego quoque ab illis tolerátus sum, qui me in timóre Dómini præcessérunt et portavérunt, ut portátus portáre díscerem. Sed ipsi quoque a maióribus suis portáti sunt.
r. Mane surgens Iacob, erigébat lápidem in títulum, fundens óleum désuper, votum vovit Dómino; * Vere locus iste sanctus est, et ego nesciébam. v. Cumque evigilásset Iacob de somno, ait: * Vere.
Lectio IV
Omne autem pondus fábricæ fundaméntum portat, quia mores simul ómnium solus Redémptor noster tólerat. De quo Paulus ait: Fundaméntum enim áliud nemo potest pónere præter id quod pósitum est, quod est Christus Iesus. Portat fundaméntum lápides et a lapídibus non portátur, quia Redémptor noster ómnia nostra tólerat, sed in ipso malum non fuit quod tolerári debuísset. Mores et culpas nostras solus ille sústinet, qui totam sanctæ Ecclésiæ fábricam portat.
r. Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! Concupívit et déficit ánima mea * In átria Dómini. v. Beáti qui hábitant in domo tua, Dómine, in sæculum sæculi laudábunt te * In átria. v. Glória Patri.* In átria.