In secundo nocturno, anno II
Ex Tractátu sancti Cypriáni epíscopi et mártyris De bono patiéntiæ (Nn. 6-7: SC 291, 194-200)
Lectio I
Iesus Christus Dóminus et Deus noster, qui ad hoc descendísse se díxerat ut voluntátem Patris fáceret, inter cétera mirabília virtútum quibus indícia divínæ maiestátis expréssit patérnam quoque patiéntiam tolerántiæ tenóre servávit. Omnis dénique actus eius ab ipso statim advéntu patiéntia cómite signátur, quod primum de illa sublimitáte cælésti ad terréna descéndens non aspernátur Dei Fílius carnem hóminis indúere et cum peccátor ipse non esset aliéna peccáta portáre; immortalitáte ínterim pósita fíeri se mortálem pátitur ut ínnocens pro nocéntium salúte perimátur. Dóminus baptizátur a servo et remíssam peccatórum datúrus ipse non dedignátur lavácro regeneratiónis corpus ablúere. Diébus quadragínta ieiúnat per quem céteri saginántur; ésurit et famem sentit ut qui in fame sermónis et grátiæ fúerant cælésti pane saturéntur.
r. Dixérunt ímpii apud se, non recte cogitántes: Circumveniámus iustum, quóniam contrárius est opéribus nostris. Promíttit se sciéntiam Dei habére, Fílium Dei se nóminat et gloriátur Patrem se habére Deum. * Videámus si sermónes illíus veri sint; et si est verus Fílius Dei, líberet illum de mánibus nostris; morte turpíssima condemnémus eum. v. Viri ímpii dixérunt: Opprimámus virum iustum iniúste, et de spóliis eius sortem mittámus. * Videámus.
Lectio II
Cum diábolo tentánte congréditur et inimícum tantum vicísse conténtus nihil ultra verba conátur. Discípulis non ut servis domínica potestáte prfuit, sed benígnus et mitis fratérna eos caritáte diléxit, dignátus étiam pedes apostolórum laváre, ut dum circa servos talis est Dóminus exémplo suo docéret qualis circa cómpares et æquáles débeat esse consérvus. Nec mirándum quod circa obœdiéntes talis exstíterit qui Iudam pótuit usque ad extrémum longa patiéntia sustinére, cibum cum inimíco cápere, hostem domésticum scire nec palam osténdere, traditóris ósculum non recusáre. In Iudæis vero tolerándis æquanímitas quanta et quanta patiéntia! Incrédulos ad fidem suadéndo fléctere, obséquio ingrátos fovére, contradicéntibus respondére léniter, supérbos sustinére cleménter, humíliter persequéntibus cédere, prophetárum interfectóres et advérsus Deum semper rebélles, usque ad crucis et passiónis horam velle collígere!
r. Agnus Dei Christus immolátus est pro salúte mundi. Nam de paréntis protoplásti fraude factor cóndolens, quando pomi noxiális morte morsu córruit; * Ipse lignum tunc notávit, damna ligni ut sólveret. v. Christus factus est pro nobis obdiens usque ad mortem, mortem autem crucis. * Ipse lignum.
Lectio III
Sub ipsa autem passióne et cruce, priúsquam ad crudelitátem necis et effusiónem sánguinis venirétur, quæ conviciórum probra patiénter audíta, quæ contumeliárum toleráta ludíbria, ut insultántium sputámina excíperet, qui sputo suo cæci óculos paulo ante formásset et cuius nómine a servis nunc eius diábolus cum ángelis suis flagellátur flagélla ipse paterétur, coronarétur spinis qui mártyres flóribus corónat ætérnis, palmis in fáciem verberarétur qui palmas veras vincéntibus tríbuit, spoliarétur veste terréna qui induménto immortalitátis céteros vestit, cibarétur felle qui cibum cæléstem dedit, acéto potarétur qui salutári póculo propinávit. Ille ínnocens, ille iustus, immo innocéntia ipse et ipse iustítia inter facinorósos deputátur et testimóniis falsis véritas prémitur, iudicátur iudicatúrus et Dei sermo ad víctimam tacens dúcitur.
r. Dóminus mecum est tamquam bellátor fortis; proptérea persecúti sunt me, et intellégere non potuérunt. * Dómine, probans renes et corda, tibi revelávi causam meam. v. Et vim faciébant qui quærébant ánimam meam, et qui inquirébant mala mihi locúti sunt vanitátes. * Dómine. v. Glória Patri. * Dómine.