Feria VI 20 Novembris 2026, Hebdomada XXXIII per annum,
   In secundo nocturno, anno I
   
   Ex Sermónibus Galtéri a Sancto Victóre presbýteri (Sermo 4, 2: CC CM 30, 33-34)
   
   Lectio I
   
    Ecce stella quam víderant in Oriénte antecedébat eos. Hæc stella bis appáruit magis: prius in Oriénte, cuius ducátu venérunt in Iudam, ut qui tempus nativitátis Christi ex stellæ apparitióne cognóverant, ex legis perítis cognóscant et locum in quo nascerétur; secundo vidérunt eámdem stellam egréssi ab Heróde. Quæ est hæc stella qua duce venítur in
   
   Iudæam? Hæc est grátia fídei, prævéniens illuminátio, veritátis cognítio, per quam venítur in Iudam, id est in Dómini confessiónem, quia ubi veritátis cognítio, ibídem et eiúsdem conféssio, iuxta illud: Non mórtui laudábunt te, Dómine, et illud: Neque mors, nec inférnus confitébitur tibi.
   
   r. In colúmbæ spécie Spíritus Sanctus visus est, patérna vox audíta est: * Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui. v. Cæli apérti sunt super eum, et vox Patris intónuit: * Hic.
   
   Lectio II
   
    QuiI enim Deum nondum cognóscunt, necdum ad Iudæam pervenérunt, immo in Ægýpto vel in Babylóne hábitant, a quibus tamquam mórtuis perit conféssio. Licet ítaque iam a solis ortu usque ad occásum laudábile sit nomen Dómini, tamen non nisi in Iudæa notus est Deus. Ad quam nemo pérvenit, nisi stella fídei, stella matutína, lúcifer oriátur in córdibus nostris.
   
   r. Stella quam víderant magi in Oriénte antecedébat eos, donec venírent ad locum ubi puer erat. * Vidéntes autem eam, gavísi sunt gáudio magno. v. Et intrántes domum, invenérunt púerum cum María Matre eius, et procidéntes adoravérunt eum. * Vidéntes.
   
   Lectio III
   
    Sicut per primam stellæ apparitiónem intellégitur grátia prævéniens, sic per secúndam grátia súbsequens. Et útraque confértur nobis ab eo qui operátur in nobis velle et perfícere: velle per grátiam præveniéntem, perfícere per grátiam subsequéntem quæ ducit et perdúcit ad púerum Iesum, ad quem postquam pervénit stella, et ultra non procéssit, quia ipse finis et consummátio et itíneris pervéntio, ad quem, ex quo pervéntum fúerit, nil restat nisi gaudéndum.
   
   r. Tria sunt múnera pretiósa, quæ obtulérunt magi Dómino in die ista, et habent in se divína mystéria: * In auro, ut ostendátur regis poténtia, in ture, sacerdótem magnum consídera, et in myrrha, domínicam sepultúram. v. Salútis nostræ auctórem magi veneráti sunt in cunábulis, et de thesáuris suis mýsticas ei múnerum spécies obtulérunt. * In. v. Glória Patri. * In.
   


Search Gregorian Pieces
Défiler vers le haut