Feria VI 20 Novembris 2026, Hebdomada XXXIII per annum,
   In secundo nocturno, anno II
   
   Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi (Sermo 120, 1-2: PL 38, 676)
   
   Lectio I
   
    Evangélii Ioánnis princípium: In princípio erat Verbum. Sic cœpit, hoc vidit, et transcéndans univérsam creatúram, montes, áera, cælos, sídera, sedes, dominatiónes, principátus, potestátes, omnes ángelos, omnes archángelos, transcéndens ómnia, in princípio Verbum vidit et bibit. Super omnem creatúram vidit, de péctore Dómini bibit. Ipse est enim Ioánnes evangelísta sanctus, quem præcípue diligébat Iesus; ita ut super pectus eius recúmberet. Ibi erat hoc secrétum, ut inde biberétur, quod in evangélio ructuarétur. Felíces qui áudiunt et intéllegunt. Sequéntis felicitátis sunt, qui et si non intéllegunt, credunt. Quantum est enim hoc vidére Dei Verbum, quis humánis éxplicet verbis?
   
   r. Omnes de Saba vénient, aurum et tus deferéntes, et laudem Dómino annuntiántes, * Allelúia, allelúia, allelúia. v. Reges Tharsis et ínsulæ múnera ófferent, reges Arabum et Saba dona addúcent. * Allelúia.
   
   Lectio II
   
    Erígite corda vestra, fratres mei; quantum potéstis erígite: quidquid vobis per imaginatiónem cuiúslibet córporis occúrrerit, respúite. Si occúrrerit tibi Verbum Dei, quómodo cógitas lucem solis huius, quantúmlibet pandas, quantúmlibet exténdas, nullos eius lucis fines in cogitatióne constítuas; ad Verbum Dei nihil est. Quidquid tale cógitat ánima, minus est in parte quam in toto. Cógita Verbum ubíque totum. Intellégite quod dico: quantum possum, coárcto me per angústias meas propter vos. Intellégite quod dico.
   
   r. Tria sunt múnera pretiósa, quæ obtulérunt magi Dómino in die ista, et habent in se divína mystéria: * In auro, ut ostendátur regis poténtia, in ture, sacerdótem magnum consídera, et in myrrha, domínicam sepultúram. v. Salútis nostræ auctórem magi veneráti sunt in cunábulis, et de thesáuris suis mýsticas ei múnerum spécies obtulérunt. * In.
   
   Lectio III
   
   Ecce lux ista de cælo, quæ solis nómine appellátur, cum procésserit, illústrat terras, éxplicat diem, facit formas, colorésque discérnit. Magnum bonum, magnum ómnibus mortálibus Dei donum: magníficent eum ópera sua. Si tam pulcher est sol, solis factóre quid púlchrius? Et tamen vidéte, fratres, ecce diffúndit rádios suos per univérsam terram; paténtia pénetrat, clausa resístunt: lucem quam mittit per fenéstras, numquid et per paríetem? Verbo Dei totum patet, Verbum Dei nihil latet.
   
   r. In colúmbæ spécie Spíritus Sanctus visus est, patérna vox audíta est: * Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui. v. Cæli apérti sunt super eum, et vox Patris intónuit: * Hic. v. Glória Patri. * Hic.
   


Search Gregorian Pieces
Défiler vers le haut