In primo nocturno, anno II
De libro Génesis
Lectio I
Adam cognóvit Evam uxórem suam, quæ concépit et péperit Cain dicens: " Acquisívi virum per Dóminum. " Rursúsque péperit fratrem eius Abel. Et fuit Abel pastor óvium et Cain agrícola. Factum est autem post áliquot dies ut offérret Cain de frúctibus agri munus Dómino. Abel quoque óbtulit de primogénitis gregis sui et de adípibus eórum. Et respéxit Dóminus ad Abel et ad munus eius, ad Cain vero et ad munus illíus non respéxit. Iratúsque est Cain veheménter, et cóncidit vultus eius.
r. Plantáverat autem Dóminus Deus paradísum voluptátis, a princípio, * In quo pósuit hóminem quem formáverat. v. Plantáverat autem Dóminus Deus lignum pulchrum visu et ad vescéndum suáve, lignum étiam vitæ in médio paradísi, * In quo.
Lectio II
Dixítque Dóminus ad eum: " Quare irátus es et cur cóncidit fácies tua? Nonne si bene égeris, vultum attólles? Sin autem male, in fóribus peccátum insidiábitur et ad te erit appetítus eius, tu autem domináberis illíus. " Dixítque Cain ad Abel fratrem suum: " Egrediámur foras. " Cumque essent in agro, consurréxit Cain advérsus Abel fratrem suum et interfécit eum.
r. Dixit Dóminus ad Adam: De ligno quod est in médio paradísi ne cómedas; * In qua hora coméderis, morte moriéris. v. Ex omni ligno paradísi cómede; de ligno autem sciéntiæ boni et mali ne cómedas. * In qua.
Lectio III
Et ait Dóminus ad Cain: " Ubi est Abel frater tuus? " Qui respóndit: " Néscio. Num custos fratris mei sum ego? " Dixítque ad eum: " Quid fecísti? Vox sánguinis fratris tui clamat ad me de agro. Nunc ígitur maledíctus eris procul ab agro, qui apéruit os suum et suscépit sánguinem fratris tui de manu tua! Cum operátus fúeris eum, ámplius non dabit tibi fructus suos; vagus et prófugus eris super terram. " Dixítque Cain ad Dóminum: " Maior est pœna mea quam ut portem eam. Ecce eícis me hódie a fácie agri, et a fácie tua abscóndar et ero vagus et prófugus in terra; omnis ígitur qui invénerit me, occídet me. " Dixítque ei Dóminus: " Nequáquam ita fiet, sed omnis qui occíderit Cain séptuplum puniétur! " Posuítque Dóminus Cain signum, ut non eum interfíceret omnis qui invenísset eum. Egressúsque Cain a fácie Dómini habitávit in terra Nod ad orientálem plagam Eden.
r. In sudóre vultus tui vescéris panem, donec revertáris in terram de qua sumptus es, * Quia terra es et in terram revertéris. v. Cum operátus fúeris eam non dabit fructus suos, sed spinas et tríbulos germinábit tibi. * Quia. v. Glória Patri. * Quia.