In secundo nocturno, anno II
Ex Sermónibus sancti Chromátii Aquileiénsis epíscopi (Sermo 22, 2-3: SC 164, 64-66)
Lectio I
Abel pastor óvium erat; præfigurábat enim in se exémplum illíus qui ait in evangélio: Ego sum pastor bonus. Bonus pastor ánimam suam ponit pro óvibus suis. In Abel imágo præcucúrrit, ut in Christo véritas manifestétur. Ille pastor de terra, iste pastor de cælo. Ille pastor pécudum, hic mártyrum. Ille pastor óvium irrationabílium, hic rationabílium. Sed advertámus magnum mystérium. Licet et Salvátor noster pastor dicátur, nuncupátur tamen et ovis vel agnus. Dénique non sine mystério domínicæ passiónis, in præsénti lectióne lectum est quod Abel de partu óvium suárum obtúlerit munus Dómino Deo.
r. Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum; * Vidéte ne forte sumat de ligno vitæ et vivat in ætérnum. v. Chérubim et flámmeum gládium atque versátilem ad custodiéndam viam ligni vitæ. * Vidéte.
Lectio II
Sancti patriárchæ et prophétæ, mérito innocéntiæ, oves vel aríetes nuncupántur. De ipsis enim scriptum légimus: Indúti sunt aríetes óvium, et conválles abundábunt fruménto. Et íterum: Nos autem pópulus tuus, et oves gregis tui. De hoc ergo grege sanctórum immaculáta illa et intácta ovis procéssit, id est sancta María, quæ nobis contra natúram purpúreum illum agnum, id est regem Christum, generávit. Recte autem purpúreus agnus Christus Dóminus intellégitur, quia rex non factus sed natus est.
r. Ubi est Abel frater tuus? Dixit Dóminus ad Cain. Néscio, Dómine. Numquid custos fratris mei sum ego? Et dixit ad eum: Quid fecísti? * Ecce vox sánguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra. v. Maledícta terra in ópere tuo, quæ apéruit os suum et súscepit sánguinem fratris tui de manu tua. * Ecce.
Lectio III
Omnis rex non statim rex náscitur; sed postquam natus fúerit, rex effícitur, aut ipse induméntum súscipit regni purpúreum, aut régiam dignitátem. Dóminus autem et Salvátor noster de ipso útero virgináli cum régia auctoritáte procéssit, quia rex erat iam ántequam ex Vírgine nascerétur. De Deo enim Patre rex et Dei Fílius natus exstíterat. Quanto mélior fides in Abel qui de frúctibus óvium múnera Dómino óbtulit, tanto religiósior devótio pópuli christiáni, quod sumus nos, qui innocéntiæ et simplicitátis Dómino múnera offérimus.
r. Ecce eícis me hódie a fácie terræ et a fácie tua, dixit Cain ad Dóminum; omnis, qui invénerit me, occídet me. * Non erit ita; sed omnis qui occíderit Cain, séptuplum puniétur, dicit Dóminus. v. Maior est iníquitas mea quam ut véniam mérear. * Non erit ita. v. Glória Patri. * Non erit ita.