In primo nocturno, anno II
De libro Génesis
Lectio I
Vocavítque Dóminus Deus Adam et dixit ei: " Ubi es? " Qui ait: " Vocem tuam audívi in paradíso et tímui eo quod nudus essem et abscóndi me. " Cui dixit: " Quis enim indicávit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno, de quo tibi præcéperam ne coméderes, comedísti? " Dixítque Adam: " Múlier quam dedísti sóciam mihi, ipsa dedit mihi de ligno, et comédi. " Et dixit Dóminus Deus ad mulíerem: " Quid hoc fecísti? " Quæ respóndit: " Serpens decépit me, et comédi. " Et ait Dóminus Deus ad serpéntem: " Quia fecísti hoc, maledíctus es inter ómnia pécora et omnes béstias agri! Super pectus tuum gradiéris et púlverem cómedes cunctis diébus vitæ tuæ. Inimicítias ponam inter te et mulíerem et semen tuum et semen illíus; ipsum cónteret caput tuum, et tu cónteres calcáneum eius. "
r. Tulit ergo Dóminus hóminem et pósuit eum in paradísum voluptátis, * Ut operarétur et custodíret illum. v. Formávit ígitur Dóminus hóminem de limo terræ, et pósuit eum in paradísum, * Ut operarétur.
Lectio II
Mulíeri dixit: " Multiplicábo ærúmnas tuas et concéptus tuos: in dolóre páries fílios, et ad virum tuum erit appetítus tuus, ipse autem dominábitur tui. " Adæ vero dixit: " Quia audísti vocem uxóris tuæ et comedísti de ligno ex quo præcéperam tibi ne coméderes, maledícta humus propter te! In labóribus cómedes ex ea cunctis diébus vitæ tuæ. Spinas et tríbulos germinábit tibi, et cómedes herbas terræ; in sudóre vultus tui vescéris pane, donec revertáris ad humum de qua sumptus es, quia pulvis es et in púlverem revertéris. "
r. Dixit Dóminus ad Adam: De ligno quod est in médio paradísi ne cómedas; * In qua hora coméderis, morte moriéris. v. Ex omni ligno paradísi cómede; de ligno autem sciéntiæ boni et mali ne cómedas. * In qua.
Lectio III
Et vocávit Adam nomen uxóris suæ Eva, eo quod mater esset cunctórum vivéntium. Fecit quoque Dóminus Deus Adæ et uxóri eius túnicas pellíceas et índuit eos. Et ait Dóminus Deus: " Ecce homo factus est quasi unus ex nobis, ut sciat bonum et malum; nunc ergo, ne mittat manum suam et sumat étiam de ligno vitæ et cómedat et vivat in ætérnum! " Emísit eum Dóminus Deus de paradíso Eden, ut operarétur humum de qua sumptus est. Eiecítque hóminem et collocávit ad oriéntem paradísi Eden chérubim et flámmeum gládium atque versátilem ad custodiéndam viam ligni vitæ.
r. Dum deambuláret Dóminus in paradíso ad auram post merídiem, clamávit et dixit: Adam, ubi es? Audívi, Dómine, vocem tuam * Et abscóndi me. v. Vocem tuam audívi in paradíso et tímui eo quod nudus essem * Et. v. Glória Patri. * Et.