Feria III 20 Octobris 2026, Hebdomada XXIX per annum,
   In primo nocturno, anno I
   
   De Epístula beáti Pauli apóstoli ad Romános
   
   Lectio I
   
   Nunc sine lege iustítia Dei manifestáta est, testificáta a Lege et Prophétis, iustítia autem Dei per fidem Iesu Christi, in omnes qui credunt. Non enim est distínctio: omnes enim peccavérunt et egent glória Dei, iustificáti gratis per grátiam ipsíus per redemptiónem quæ est in Christo Iesu; quem propósuit Deus propitiatórium per fidem in sánguine ipsíus ad ostensiónem iustítiæ suæ, cum prætermisísset præcedéntia delícta in sustentatióne Dei, ad ostensiónem iustítiæ eius in hoc témpore, ut sit ipse iustus et iustíficans eum qui ex fide est Iesu.
   
   r. Dómine, exáudi oratiónem meam, et clamor meus ad te véniat; * Quia non spernis, Deus, preces páuperum. v. De profúndis clamávi ad te, Dómine; Dómine exáudi vocem meam. * Quia.
   
   Lectio II
   
   Ubi est ergo gloriátio? Exclúsa est. Per quam legem? Operum? Non, sed per legem fídei. Arbitrámur enim iustificári hóminem per fidem sine opéribus legis.
   
   r. Velóciter exáudi me, Dómine, * Quia defecérunt sicut fumus dies mei. v. Dies mei sicut umbra declinavérunt, et ego sicut fœnum árui; * Quia.
   
   Lectio III
   
   An Iudæórum Deus tantum? Nonne et géntium? Immo et géntium, quóniam quidem unus Deus, qui iustificábit circumcisiónem ex fide et præpútium per fidem. Legem ergo destrúimus per fidem? Absit, sed legem statúimus.
   
   r. Salvos nos fac, Dómine Deus noster, et cóngrega nos de natiónibus, * Ut confiteámur nómini tuo et gloriémur in laude tua. v. Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui; vísita nos in salutári tuo: * Ut confiteámur. v. Glória Patri. * Ut confiteámur.
   


Search Gregorian Pieces
Défiler vers le haut