Feria III 20 Octobris 2026, Hebdomada XXIX per annum,
   In primo nocturno, anno II
   
   De Epístula secúnda beáti Pauli apóstoli ad Corínthios
   
   Lectio I
   
   Adiuvántes et exhortámur, ne in vácuum grátiam Dei recipiátis - ait enim: Témpore accépto exaudívi te et in die salútis adiúvi te; ecce nunc tempus acceptábile, ecce nunc dies salútis - némini dantes ullam offensiónem, ut non vituperétur ministérium, sed in ómnibus exhibéntes nosmetípsos sicut Dei minístros in multa patiéntia, in tribulatiónibus, in necessitátibus, in angústiis, in plagis, in carcéribus, in seditiónibus, in labóribus, in vigíliis, in ieiúniis, in castitáte, in sciéntia, in longanimitáte, in suavitáte, in Spíritu Sancto, in caritáte non ficta, in verbo veritátis, in virtúte Dei; per arma iustítiæ a dextris et sinístris, per glóriam et ignobilitátem, per infámiam et bonam famam; ut seductóres et veráces, sicut qui ignóti et cógniti, quasi moriéntes, et ecce vívimus, ut castigáti et non mortificáti, quasi tristes, semper autem gaudéntes, sicut egéntes, multos autem locupletántes, tamquam nihil habéntes et ómnia possidéntes.
   
   r. Dómine, exáudi oratiónem meam, et clamor meus ad te véniat; * Quia non spernis, Deus, preces páuperum. v. De profúndis clamávi ad te, Dómine; Dómine exáudi vocem meam. * Quia.
   
   Lectio II
   
   Os nostrum patet ad vos, o Corínthii, cor nostrum dilatátum est. Non angustiámini in nobis, sed angustiámini in viscéribus vestris; eándem autem habéntes remuneratiónem, tamquam fíliis dico, dilatámini et vos. Nolíte iugum dúcere cum infidélibus! Quæ enim participátio iustítiæ cum iniquitáte? Aut quæ socíetas luci ad ténebras? Quæ autem convéntio Christi cum Béliar, aut quæ pars fidéli cum infidéli?
   
   r. Velóciter exáudi me, Dómine, * Quia defecérunt sicut fumus dies mei. v. Dies mei sicut umbra declinavérunt, et ego sicut fœnum árui; * Quia.
   
   Lectio III
   
   Qui consénsus templo Dei cum idólis? Vos enim estis templum Dei vivi; sicut dicit Deus: Inhabitábo in illis et inambulábo et ero illórum Deus, et ipsi erunt mihi pópulus. Propter quod exíte de médio eórum et separámini, dicit Dóminus, et immúndum ne tetigéritis; et ego recípiam vos et ero vobis in Patrem, et vos éritis mihi in fílios et fílias, dicit Dóminus omnípotens.
   
   Has ígitur habéntes promissiónes, caríssimi, mundémus nos ab omni inquinaménto carnis et spíritus, perficiéntes sanctificatiónem in timóre Dei.
   
   r. Salvos nos fac, Dómine Deus noster, et cóngrega nos de natiónibus, * Ut confiteámur nómini tuo et gloriémur in laude tua. v. Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui; vísita nos in salutári tuo: * Ut confiteámur. v. Glória Patri. * Ut confiteámur.
   


Search Gregorian Pieces
Défiler vers le haut