Feria II 26 Octobris 2026, Hebdomada XXX per annum,
Celebrátio litúrgica (Ordo)
De EaActive(Anglia) St CHAD and St CEDD, bishops
   In secundo nocturno, anno II
   
   Lectio
   
   Ex Tractátibus sancti Augustíni epíscopi in Ioánnem (Tract. 26, 4-5: CCL 36, 261-262)
   
   Nemo venit ad me, nisi quem Pater attráxerit. Noli te cogitáre invítum trahi; tráhitur ánimus et amóre. Nec timére debémus ne ab homínibus qui verba perpéndunt, et a rebus máxime divínis intellegéndis longe remóti sunt, in hoc Scripturárum sanctárum evangélico verbo fórsitan reprehendámur, et dicátur nobis: "Quómodo voluntáte credo, si trahor?" Ego dico: "Parum est voluntáte, étiam voluptáte tráheris." Quid est trahi voluptáte? Delectáre in Dómino et dabit tibi petitiónes cordis tui. Est quædam volúptas cordis, cui panis dulcis est ille cæléstis.
   
   Porro si poétæ dícere lícuit: "Trahit sua quemque volúptas", non necéssitas, sed volúptas, non obligátio, sed delectátio, quanto fórtius nos dícere debémus trahi hóminem ad Christum, qui delectátur veritáte, delectátur beatitúdine, delectátur iustítia, delectátur sempitérna vita, quod totum Christus est? An vero habent córporis sensus voluptátes suas, et ánimus deséritur a voluptátibus suis? Si ánimus non habet voluptátes suas, unde dícitur: Fílii autem hóminum sub tégmine alárum tuárum sperábunt, inebriabúntur ab ubertáte domus tuæ et torrénte voluptátis tuæ potábis eos, quóniam apud te est fons vitæ, et in lúmine tuo vidébimus lumen?
   
   Da amántem et sentit quod dico. Da desiderántem, da esuriéntem, da in ista solitúdine peregrinántem atque sitiéntem, et fontem ætérnæ pátriæ suspirántem, da talem, et scit quid dicam. Si autem frígido loquor, nescit quid loquor. Ramum víridem osténdis ovi, et trahis illam. Nuces púero demonstrántur, et tráhitur: et quo currit, tráhitur, amándo tráhitur. Trahit sua quemque volúptas, non trahit revelátus Christus a Patre? Quid enim fórtius desíderat ánima quam veritátem? Quo ávidas fauces habére debet, unde optáre ut sanum sit intus palátum vera iudicándi, nisi ut mandúcet et bibat sapiéntiam, iustítiam, veritátem, æternitátem?
   
   r. Læténtur cæli et exúltet terra, iubiláte, montes, laudem; quia Dóminus noster véniet, * Et páuperum suórum miserébitur. v. Oriétur in diébus eius iustítia et abundántia pacis. * Et. v. Glória Patri. * Et.
   


Search Gregorian Pieces
Défiler vers le haut