Feria IV 28 Octobris 2026, Hebdomada XXX per annum,
   In primo nocturno, anno I
   
   De libro Ezechiélis prophétæ 47, 1-12
   
   Lectio I
   
   In diébus illis: Convértit me vir ad portam domus, et ecce aquæ egrediebántur subter limen domus ad oriéntem; fácies enim domus respiciébat ad oriéntem, aquæ autem descendébant a látere templi dextro a merídie altáris. Et edúxit me per viam portæ aquilónis et convértit me ad viam foras ad portam exteriórem quæ respiciébat ad oriéntem; et ecce aquæ exeúntes a látere dextro. Cum egrederétur vir ad oriéntem, qui habébat funículum in manu sua, mensus est mille cúbitos et tradúxit me per aquam usque ad talos. Rursúmque mensus est mille et tradúxit me per aquam usque ad génua. Et mensus est mille et tradúxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille; torrens quem non pótui pertransíre, quóniam intumúerant aquæ, aquæ ad natándum; torrens, qui non póterat transvadári.
   
   r. Vidi aquam egrediéntem de templo, a látere dextro, allelúia. * Et omnes ad quos pervénit aqua ista, salvi facti sunt, et dicent: Allelúia, allelúia. v. Confitémini Dómino, quóniam bonus, quóniam in sæculum misericórdia eius. * Et omnes.
   
   Lectio II
   
   Et dixit ad me: "Certe vidísti, fili hóminis"; et duxit me et convértit ad ripam torréntis. Cumque me convertíssem, ecce in ripa torréntis ligna multa nimis ex utráque parte; et ait ad me: "Aquæ istæ, quæ egrediúntur ad regiónem orientálem et descéndunt ad Arabam, intrábunt mare, aquas salsas, et sanabúntur aquæ: et omnis ánima vivens, quæ movétur, quocúmque vénerit torrens, vivet, et erunt pisces multi satis, postquam vénerint illuc aquæ istæ, et sanabúntur et vivent ómnia ad quæ vénerit torrens."
   
   r. Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! Concupívit et déficit ánima mea * In átria Dómini. v. Beáti qui hábitant in domo tua, Dómine, in sæculum sæculi laudábunt te, * In átria.
   
   Lectio III
   
   "Et stabunt super mare piscatóres; ab Engáddi usque ad Engállim siccátio sagenárum erit; plúrimæ spécies erunt píscium eius, sicut pisces maris Magni, multitúdinis nímiæ. Palústria autem eius et stagna non sanabúntur, quia in salínas dabúntur. Et super torréntem oriétur in ripis eius ex utráque parte omne lignum pomíferum; non défluet fólium ex eo, et non defíciet fructus eius: per síngulos menses áfferet primitíva, quia aquæ eius de sanctuário egrediéntur, et erunt fructus eius in cibum et fólia eius ad medicínam."
   
   r. Sanctificávit Dóminus tabernáculum suum, quia hæc est domus Dei in qua invocétur nomen eius, de qua scriptum est: * Et erit nomen meum ibi, dicit Dóminus. v. Domus mea domus oratiónis vocábitur. * Et erit. v. Glória Patri. * Et erit.
   


Search Gregorian Pieces
Défiler vers le haut