The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam (6,12-19)
   
   Factum est in illis diébus, éxiit Iesus in montem oráre et erat pernóctans in oratióne Dei. Et cum dies factus esset, vocávit discípulos suos et elégit Duódecim ex ipsis, quos et apóstolos nominávit: Simónem, quem et cognominávit Petrum, et Andréam fratrem eíus et Iacóbum et Ioánnem et Philíppum et Bartholomǽum et Matthǽum et Thomam et Iacóbum Alphǽi et Simónem, qui vocátur Zelótes, et Iúdam Iacóbi et Iúdam Iscárioth, qui fuit próditor. Et descéndens cum illis stetit in loco campéstri, et turba multa discipulórum eíus, et multitúdo copiósa plebis ab omni Iudǽa et Ierusálem et marítima Tyri et Sidónis, qui venérunt, ut audírent eum et sanaréntur a languóribus suis; et, qui vexabántur a spirítibus immúndis, curabántur. Et omnis turba quærébant eum tángere, quia virtus de illo exíbat et sanábat omnes.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
   
   
Retour en haut