The world is waiting for the Church to become a society of praise once again

frendeesitar
   Léctio sancti Evangélii secundum Ioánnem (1, 19-28)
   
   Hoc est testimónium Ioánnis, quando misérunt ad eum Iudǽi ab Hierosólymis sacerdótes et Levítas, ut interrogárent eum: “ Tu quis es? ”. Et conféssus est et non negávit; et conféssus est: “ Non sum ego Christus ”. Et interrogavérunt eum: “ Quid ergo? Elías es tu? ”. Et dicit: “ Non sum ”. “ Prophéta es tu? ”. Et respóndit: “ Non ”. Dixérunt ergo ei: “ Quis es? Ut respónsum demus his, qui misérunt nos. Quid dicis de teipso? ”. Ait: “ Ego vox clamántis in desérto: “Dirígite viam Dómini”, sicut dixit Isaías prophéta ”. Et qui missi fúerant, erant ex pharísæis; et interrogavérunt eum et dixérunt ei: “ Quid ergo baptízas, si tu non es Christus neque Elías neque prophéta? ”. Respóndit eis Ioánnes dicens: “ Ego baptízo in aqua; médius vestrum stat, quem vos non scitis, qui post me ventúrus est, cuius ego non sum dignus, ut solvam eius corrígiam calceaménti ”. Hæc in Bethánia facta sunt trans Iordánem, ubi erat Ioánnes baptízans.
   
   Commentarium evangelii
   Commentary on the Gospel
   
   
   
   
Retour en haut