Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem (1,43-51)
In illo tempore: vóluit Iesus exíre in Galilǽam et invénit Philíppum. Et dicit ei Iésus: " Séquere me ". Erat autem Philíppus a Bethsáida, civitáte Andréæ et Petri. Invénit Philíppus Nathánæl et dicit ei: " Quem scripsit Móyses in Lege et Prophétæ invénimus, Iésum fílium Ióseph a Názareth ". Et dixit ei Nathánæl: " A Názareth potest áliquid boni esse? ". Dicit ei Philíppus: " Veni et vide ". Vidit Iésus Nathánæl veniéntem ad se et dicit de eo: " Ecce vere Israelíta, in quo dolus non est ". Dicit ei Nathánæl: " Unde me nosti? ". Respóndit Iésus et dixit ei: " Priúsquam te Philíppus vocáret, cum esses sub ficu, vidi te ". Respóndit ei Nathánæl: " Rabbi, tu es Fílius Dei, tu rex es Israel! ". Respóndit Iésus et dixit ei: " Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis? Maióra his vidébis ". Et dicit ei: " Amen, amen dico vobis: Vidébitis cælum apértum et ángelos Dei ascendéntes et descendéntes supra Fílium hóminis ".
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel