Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem (10,31-42)
In illo tempore: Sustulérunt íterum lápides Iudǽi, ut lapidárent Iesum. Respóndit eis Iésus: “Múlta ópera bona osténdi vobis ex Patre; propter quod eórum opus me lapidátis?” Respondérunt ei Iudǽi: “De bono ópere non lapidámus te sed de blasphémia, et quia tu, homo cum sis, facis teípsum Deum.” Respóndit eis Iésus: “Nónne scriptum est in lege vestra: ‘Ego dixi: Dii estis?’ Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptúra, quem Pater sanctificávit et misit in mundum, vos dícitis: ‘Blasphémas!’, quia dixi: Fílius Dei sum? Si non fácio ópera Patris mei, nolíte crédere mihi; si autem fácio, et si mihi non vultis crédere, opéribus crédite, ut cognoscátis et sciátis quia in me est Pater, et ego in Patre.” Quærébant ergo íterum eum prehéndere; et exívit de mánibus eórum. Et ábiit íterum trans Iordánem in eum locum, ubi erat Ioánnes baptízans primum, et mansit illic. Et multi venérunt ad eum et dicébant: “Ioánnes quidem signum fecit nullum; ómnia autem, quæcúmque dixit Ioánnes de hoc, vera erant.” Et multi credidérunt in eum illic.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel