Léctio sancti Evangélii secúndum loánnem (11,1-45)
In illo témpore: Erat quidam languens Lázarus a Bethánia, de castéllo Maríæ et Marthæ soróris eíus. María autem erat, quæ unxit Dóminum unguénto et extérsit pedes eíus capíllis suis, cuíus frater Lázarus infirmabátur. Misérunt ergo soróres ad eum dicéntes: “Dómine, ecce, quem amas, infirmátur.” Áudiens autem Iésus dixit: “Infírmitas hæc non est ad mortem sed pro glória Dei, ut glorificétur Fílius Dei per eam.” Diligébat autem Iésus Martham et sorórem eíus et Lázarum. Ut ergo audívit quia infirmabátur, tunc quidem mansit in loco, in quo erat, duóbus diébus; deínde post hoc dicit discípulis: “Eámus in Iudǽam íterum.” Dicunt ei discípuli: “Rábbi, nunc quærébant te Iudǽi lapidáre, et íterum vadis illuc?” Respóndit Iésus: “Nónne duódecim horæ sunt diéi? Si quis ambuláverit in die, non offéndit, quia lucem huíus mundi videt; si quis autem ambuláverit in nocte, offéndit, quia lux non est in eo.” Hæc ait et post hoc dicit eis: “Lazárus amícus noster dormit, sed vado, ut a somno exsúscitem eum.” Dixérunt ergo ei discípuli: “Dómine, si dormit, salvus erit.” Díxerat autem Iésus de morte eíus, illi autem putavérunt quia de dormitióne somni díceret. Tunc ergo dixit eis Iésus maniféste: “Lazárus mórtuus est, et gáudeo propter vos, ut credátis, quóniam non eram ibi; sed eámus ad eum.” Dixit ergo Thomas, qui dícitur Dídymus, ad condiscípulos: “Eámus et nos, ut moriámur cum eo!” Venit ítaque Iésus et invénit eum quáttuor dies iam in monuménto habéntem. Erat autem Bethánia iúxta Hierosólymam quasi stádiis quíndecim. Multi autem ex Iudǽis vénerant ad Martham et Maríam, ut consolaréntur eas de fratre. Martha ergo ut audívit quia Iésus venit, occúrrit illi; María autem domi sedébat. Dixit ergo Martha ad Iésum: “Dómine, si fuísses hic, frater meus non esset mórtuus! Sed et nunc scio quia, quæcúmque popósceris a Deo, dabit tibi Deus.” Dicit illi Iésus: “Resúrget frater tuus.” Dicit ei Martha: “Scio quia resúrget in resurrectióne in novíssimo die.” Dixit ei Iésus: “Ego sum resurréctio et vita. Qui credit in me, etsi mórtuus fúerit, vivet; et omnis, qui vivit et credit in me, non moriétur in ætérnum. Credis hoc?” Ait illi: “Utíque, Dómine; ego crédidi quia tu es Christus Fílius Dei, qui in mundum venísti.” Et cum hæc dixísset, ábiit et vocávit Maríam sorórem suam siléntio dicens: “Magíster adest et vocat te.” Illa autem ut audívit, surréxit cito et venit ad eum; nondum enim vénerat Iésus in castéllum, sed erat adhuc in illo loco, ubi occúrrerat ei Martha. Iudǽi ígitur, qui erant cum ea in domo et consolabántur eam, cum vidíssent Maríam quia cito surréxit et éxiit, secúti sunt eam putántes: “Vádit ad monuméntum, ut ploret ibi.” María ergo, cum venísset ubi erat Iésus, videns eum cécidit ad pedes eíus dicens ei: “Dómine, si fuísses hic, non esset mórtuus frater meus!” Iésus ergo, ut vidit eam plorántem et Iudǽos, qui vénerant cum ea, plorántes, frémuit spíritu et turbávit seípsum et dixit: “Ubi posuístis eum?” Dicunt ei: “Dómine, veni et vide.” Lacrimátus est Iésus. Dicébant ergo Iudǽi: “Ecce quómodo amábat eum!” Quidam autem dixérunt ex ipsis: “Non póterat hic, qui apéruit óculos cæci, fácere, ut et hic non morerétur?” Iésus ergo rursum fremens in semetípso, venit ad monuméntum; erat autem spelúnca, et lapis superpósitus erat ei. Ait Iésus: “Tóllite lápidem!” Dicit ei Martha, soror eíus, qui mórtuus fúerat: “Dómine, iam fœtet; quatriduánus enim est!” Dicit ei Iésus: “Nónne dixi tibi quóniam, si credíderis, vidébis glóriam Dei?” Tulérunt ergo lápidem. Iésus autem, elevátis sursum óculis, dixit: “Páter, grátias ago tibi quóniam audísti me. Ego autem sciébam quia semper me audis, sed propter pópulum, qui circúmstat, dixi, ut credant quia tu me misísti.” Et hæc cum dixísset, voce magna clamávit: “Lazáre, veni foras!” Pródiit, qui fúerat mórtuus, ligátus pedes et manus ínstitis; et fácies illíus sudário erat ligáta. Dicit Iésus eis: “Sólvite eum et sínite eum abíre.” Multi ergo ex Iudǽis, qui vénerant ad Maríam et víderant, quæ fecit, credidérunt in eum;
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel