Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem (2,13-25)
Prope erat Pascha Iudæórum, et ascéndit Hierosólymam Iésus. Et invénit in templo vendéntes boves et oves et colúmbas, et nummulários sedéntes; et cum fecísset flagéllum de funículis, omnes eiécit de templo, oves quoque et boves, et nummulariórum effúdit æs et mensas subvértit; et his, qui colúmbas vendébant, dixit: “Auférte ista hinc! Nolíte fácere domum Patris mei domum negotiatiónis.” Recordáti sunt discípuli eíus quia scriptum est: “Zelus domus tuæ comédit me.” Respondérunt ergo Iudǽi et dixérunt ei: “Quod signum osténdis nobis, quia hæc facis?” Respóndit Iésus et dixit eis: “Sólvite templum hoc, et in tribus diébus excitábo illud.” Dixérunt ergo Iudǽi: “Quadragínta et sex annis ædificátum est templum hoc, et tu tribus diébus excitábis illud?” Ille autem dicébat de templo córporis sui. Cum ergo resurrexísset a mórtuis, recordáti sunt discípuli eíus quia hoc dicébat, et credidérunt Scriptúræ et sermóni, quem dixit Iésus. Cum autem esset Hierosólymis in Pascha, in die festo, multi credidérunt in nómine eíus, vidéntes signa eíus, quæ faciébat. Ipse autem Iésus non credébat semetípsum eis, eo quod ipse nosset omnes, et quia opus ei non erat, ut quis testimónium perhibéret de hómine; ipse enim sciébat quid esset in hómine.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel