Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem (5,1-16)
Erat dies festus Iudæórum, et ascéndit Iésus Hierosólymam. Est autem Hierosólymis, super Probática, piscína, quæ cognominátur Hebráice Bethsátha, quinque pórticus habens. In his iacébat multitúdo languéntium, cæcórum, claudórum, aridórum. Ángelus autem Dómini descendébat secúndum tempus in piscínam, et movebátur aqua. Et qui prior descendísset in piscínam post motiónem aquæ, sanus fiébat a quacúmque detinebátur infirmitáte. Erat autem quidam homo ibi trigínta et octo annos habens in infirmitáte sua. Hunc cum vidísset Iésus iacéntem, et cognovísset quia multum iam tempus habet, dicit ei: “Vis sanus fíeri?” Respóndit ei lánguidus: “Dómine, hóminem non hábeo, ut, cum turbáta fúerit aqua, mittat me in piscínam; dum autem vénio ego, álius ante me descéndit.” Dicit ei Iésus: “Súrge, tolle grabátum tuum et ámbula.” Et statim sanus factus est homo et sústulit grabátum suum et ambulábat. Erat autem sábbatum in illo die. Dicébant ergo Iudǽi illi, qui sanátus fúerat: “Sabbátum est, et non licet tibi tóllere grabátum tuum.” Ille autem respóndit eis: “Qui me fecit sanum, ille mihi dixit: ‘Tólle grabátum tuum et ámbula.’” Interrogavérunt eum: “Quis est ille homo, qui dixit tibi: ‘Tólle et ámbula’?” Is autem, qui sanus fúerat efféctus, nesciébat quis esset; Iésus enim declinávit a turba constitúta in loco. Póstea invénit eum Iésus in templo et dixit illi: “Ecce sanus factus es; iam noli peccáre, ne detérius tibi áliquid contíngat.” Ábiit ille homo et nuntiávit Iudǽis quia Iésus esset, qui fecit eum sanum. Et proptérea persequebántur Iudǽi Iésum, quia hæc faciébat in sábbato.
Commentarium evangelii
Commentary on the Gospel